confertum
Non liceat Sacerdotibus vel Clericis, sed nec religiosis laicis
convivia facere de Confertis. In MSS. : Non licet Sacerdotes vel
Clericos, sed nec religiosos laicos convivia facere de Confertis. Atto Episcopus
in Capitulari cap. 55. habet Collatis:
Quod non oporteat Sacerdotes aut
Clericos ex Collatis, vel comessalibus convivia celebrare. Hæc autem sumpta sunt
ex Concilio Laodic. cap. 54 : Οὐ δεῖ ἰερατικοὺς, ἢ κληρικοὺς ἐκ
συμβολῆς συμπόσια ἐπιτελεῖν : ubi Isidorus Mercator, Ex symbolis, quæ vulgus
Commensalia appellat, vertit. Sunt igitur Collationes, uti appellantur in Glossis veterib. :
Fertumdixerunt veteres, pro
oblatione, ut est apud Isid. lib. 6. cap. 19. Unde