confessoriae
Confessores, seu qui persecutionis tempore gloriosa voce Christum confessi erant, lapsis dabant, quibus pacem ab Episcopis acciperent, jusque Communionis reciperent, relaxata scilicet præscripta ab iis pœnitentia et satisfactione. Ejusmodi literas cum temere lapsis darent
Confessores, eorum importunitate victi, (de quo Cyprianus non semel conquestus est) statuit Eliberitanum Concilium can. 25. ut pro Confessoriis,
Communicatoriæquæ ab Episcopis scribuntur, darentur :
Omnis
qui attulerit literas Confessorias (al. Confessionis) sublato nomine
Confessoris, eo quod omnes sub hac nominis gloria passim concutiant simplices,
Communicatoriæ ei dandæ sunt literæ. Quod in Concil. Arelat. I. can. 9. postea
fuit confirmatum. Vide Bernardinum Ferrarium, et Philippum Priorium de Literis
Canonicis.