consignatorium
Hic pulcrum construxit ædificium marmoreis columnis
affabre suffultum, atque nobilibus picturis decoratum, quod Consignatorium Albatorum
vocabatur, inter Fontes nempe majores quos Soter Episcopus fecerat, et Ecclesiam
Stephaniam per cujus januas duas, qui sacrum Baptisma recepissent a dextera parte
ingredientes, Episcopo qui illorum in medio residebat, offerebantur, et benedictione
accepta, ordinatim a sinistra parte exirent. At Alcuinus lib. de Divin. offic.
cap. de Sabbato sancto Pasch. ait recens baptizatos in sacrario confirmatos :
Pontifex ergo a fonte in sacrarium (procedat) , et habens ibi
compositam sedem, sedeat in ea, ut cum vestiti fuerint infantes, confirmet eos,
etc.