corbus
~us,sadulboga
Volumus ut unusquisque Judex in suo ministerio mensuram modiorum, sextariorum...
Corborum eo tenore habeat, sicut et in palatio habemus. Adhalardus in Statutis
Corbeiensis Monasterii lib. 1. cap. 6 : Volumus ut singulis annis veniant de spelta
bene ventilata atque mundata Corbi 750. Chronic. Trudonense lib. 1 :
Habent ipsi Fratres ad proprium usum deputatam speltam ad panem faciendum, Corbos
centum et viginti, quod colligitur ad modios mille sexcentos : ad cerevisiam faciendam
ordei Corbos 192. quod colligitur ad modios 1920. etc. Tabularium S. Remigii
Remensis : De spelta solvit in Corbo modios 10. pullos 2. ova
25. Infra : Donat annis singulis in Corbo de spelta mod. 12. aut inter
frumentum et sigalam modios 6. et debent unum Corbum inter se compartire.Tre paia di
Colombi fanno una Corba di columbina.
Eo anno (1237.) per totam Italiam fuit magna fames... et in
civitate Bononiæ Corba frumenti valebat xx. solidos Imperiales.
Annal. Mutin. apud eumdem Murator. tom. 11. col. 65 : Eo anno
(1258.) valuit Corba frumenti Bononiæ libras tres Bononienses.
Vox etiamnum in usu apud Italos.Corbusexponitur, sadulboga. In alio, sadol-boga,
carpella. Fortasse, inquit Somnerus, arcus ephippii, pars anterior ephippii,
a Sadlebow, Anglis, Belgis vero
Sadelbogen.