Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

defossa

DEFOSSA
. Charta fundationis Monasterii de Bosco Ratherii prope Turones Ordin. Grandimont. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 752 : Dedimus etiam et concessimus Fratribus supradictis... per totam forestam nostram de Brussennaio usagium suum : ita quod dicti Fratres in dictis forestis et in omnibus defossis earumdem factis vel faciendis a nobis vel successoribus nostris indifferenter capiant et explectent quidquid ad usum et ædificationem ipsorum..... viderint expedire. In hunc locum Editores in Onomastico ad calcem tomi 4. Defossa forestæ, videtur esse Cæsiones, Cæsuræ, Gall. Coupes. Sed puto legendum Defensis pro Defossis, hicque licentiam dari Grandimontensibus capiendi ligna in omnibus forestis tam liberis, quam Defensis, id est, quorum usagium non est licitum, nisi iis quibus hoc usagium singulari privilegio indultum est. Vide Defensa 3.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list