deodanda
Item batelli de quibus tales submersi fuerint, appretientur, et alia
quæ sunt causa mortis alicujus ; et sunt Deodanda pro Rege, ut si submersus fuerit quis
in aqua dulci, et non in mari (ubi nec navis, nec mæremium, si navis fracta fuerit, erit
Deodanda) quia omnia ista erunt dominorum, si vivant, sicut eorum catalla ; nec sunt
Deodanda ex infortunio in mari, nec
vreccum, nec etiam murdrum de occisis in mari. Quod dicit pro Rege, exponere videtur Fleta lib. 1. cap. 25. § 9.
pro anima Regis et omnium
fidelium defunctorum. Adde eumdem Bractonum d. libro et trac. cap. 15. § 6. Monast.
Anglic. tom. 1. pag. 977. Willelm. Stanfordium lib. 1. Placit. Coronæ cap. 12. Cowellum
lib. 4. tit. 8. § 1. et Rastallum verbo Deodande.