deonarii
Eo tempore deprehensi sunt apud Vizeliacum quidam hæretici, qui dicuntur
Deonarii, seu Poplicani. Et mox : Convicti sunt quod solam divinitatis
essentiam ore confitentes, omnia penitus Ecclesiæ Catholicæ Sacramenta
evacuarent. Ii forte quos Deistasdicimus, qui omni religione posthabita, solum Deum colunt. Vide Populicani.