deodicata
Sacrata, Sanctimonialis, quæ Deo continentiæ et integritatis votum vovit. Capitulare Haitonis Episc. Basileensis cap. 16 :
Ut mulieres ad altare non
accedant, nec ipsæ Deodicatæ in nullo ministerio altaris intermisceantur. S.
Cyprianus Ep. 62 : Quod si ex fide se Deo dicaverint, pudice et caste sine ulla
fabula perseverent. Idem de Disciplin. et habitu Virg. : Ut quæ se
Christo dicaverint, et a carnali concupiscentia recedentes, tam carne quam mente Deo se
voverint. Sanctus Hieronymus Epist. 15 : Et tunicam fusciorem, quam a
matre impetrare non poterat, induta, pro negotiationis auspicio se repente Domino
consecravit. Et lib. 1. advers. Jovinianum cap. 7 : Virgines, quæ post
consecrationem nupserint, non tam adulteræ sunt, quam incestæ. Vide Conc.
Eliberit. cap. 27. leg. 1. Cod. Th. de Raptu vel matrim. Sanctimonial. (9, 25.) et leg.
12. de Scænicis eod. Cod. (15, 7.) Acta S. Marcianæ Mart. num. 3. Vitam S. Præjecti n. 4.
etc.
Clara genus, censu pollens, et mater egentum,
Virgo sacrata Deo Manlia Dædalia.
Vide Vitam S. Austrebertæ n. 11. Deo dicata virginitas, apud S. Fulgentium Epist. 3. ad Probam de Virginitate.
Virgo Deo dedita, apud Gennadium de Scriptor. Eccles. in Paulo Presbytero.
Deo vota, quomodo Sanctimoniales aliquot subscribunt Chartam Muniæ Abbatissæ ann. 922. apud
Yepezin Chron. Ordin. S. Benedicti tom. 4. pag. ult. in alia Christinæ filiæ Bermundi II. Regis tom. 5. pag. 426.
Virgo sacra, apud S. August. Epist. 103.
Sacrata virgo, in leg. 2. Cod. Theod. de Raptu vel matrim. (9, 25.) Historia S. Clementis PP. :
Cum et Domitillam virginem, neptem
Domitiani Principis, sponsam Aureliani, credentem Christo, sacro velamine ad
integritatis perseverantiam consecraret. Hist. S. Apollinaris Mart. :
Filia vero ejus consecrata est Deo, et permansit virgo.Sed et apud Palæstinam in Eleutheropoli est sacra virgo
Christi, nomine Hermione, generosis quidem edita natalibus, sed fide et sanctimonia
multum facta generosior, ipsam virginitatem condecorans contemptu rerum sæcularium, et
humanæ gloriæ, ad quam plerique affectant, etiam qui se sæculo et concupiscentiæ carnis
abrenuntiasse gloriantur. Hæc in quantum castimoniam corporis sacro rigore custodit, in
tantum animæ puritatem casta piæ fidei observatione conservat, non hæreticis, non
prævaricatoribus communicans.