domesdei
Quid deberetur fisco, quæ, quanta tributa,
Nomine quid census, quæ vectigalia, quantum
Quisque teneretur feodali solvere jure,
Qui sint exempti, vel quos angaria damnet,
Qui sint vel glebæ servi, vel conditionis,
Quove manumissus patrono jure ligetur.
Hujus auctorem Willelmum Nothum produnt passim Scriptores Anglici, atque in iis
præsertim Ingulfus coætaneus pag. 908. ubi de Guillelmo : Totam terram descripsit, nec erat hida in tota Anglia, quin valorem ejus et possessorem suum
scivit, nec locus, nec lacus aliquis, quin in Regis Rotulo extitit descriptus, ac ejus
reditus et proventus, ipsa possessio, et ejus possessor Regiæ notitiæ manifestatus,
juxta taxatorum fidem, qui electi de qualibet patria, territorium proprium
describerent. Mox addit : Iste Rotulus vocatus est Rotulus Wintoniæ, et ab
Anglicis pro sua generalitate, omnia tenementa totius terræ integræ continente Domesday
cognominatur. Talem Rotulum et multum similem ediderat quondam Rex Alfredus, in
quo totam terram Angliæ per Comitatus, Centurias, et Decurias descripserat, sicut
prænotatur : qui quidem Rotulus Wintoniæ vocatus est quia deponebatur apud Wintoniam
conservandus. At hodie asservatur archetypus Westmonasterii inter Scacarii, i. e. Fisci
archiva, litteris antiquissimis, ipso Willelmi ævo descriptus. Vide Rotulus Wintoniæ.Domesdeynempe dictum, quasi
diem judicii, vel
diem judiciarium;
Domeenim Anglis, est judicium,
Day, dies. At cur hanc denominationem habuerit, docet Gervasius Tilleber. in Dial. de Scacario :
Ob hoc, inquit , nos eundem librum
judiciarium nominamus, non quod in eo de propositis aliquibus dubiis feratur
sententia, sed quod a prædicto judicio non licet ulla ratione discedere.de Bermundesey, Matth. Florilegus, Parisius, et alii Scriptores Anglici, Guillelmi 16. vel 17. At Codex ipse docet, descriptionem peractam ann. 1086. vel certe confectam. In calce enim alterius voluminis, in quo seorsim censitæ sunt Essexia, Nortfolcia et Suffolcia hæc litteris majusculis descripta leguntur :
Anno millesimo octogesimo
sexto ab Incarnatione Domini, vigesimo vero Regis Willelmi, facta est ista descriptio,
non solum per hos tres Comitatus, sed etiam per alios. Unde patet, recte
Florentium Wigorn. in eum annum Domesdayconfectionem rejicere, quod Radulfus de Diceto et Walsinghamus in ann. 1087. quod conciliat Seldenus, dum ait, Florentium a Conceptione, alios a Nativitate annos Christi auspicari, elicitque inde, absolutam esse descriptionem in eo, quod festa illa intercedunt intervallo.
Summaque solertia ita est ordinata Respublica, ut omnia patrimonii, dignitatis,
ætatis, artium, officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac si maxima civitas
minimæ domus diligentia contineretur. Asservabantur autem illæ in Sacrario
Principis. Siculus Flaccus de Condit. agrorum pag. 19 : Quod si quis contradicat,
sanctuarium Cæsaris respici solet : omnium enim agrorum, et divisorum et assignatorum
formas, sed et divisionem et Commentarius et Principatus in Sanctuario habet.
Qualescumque enim formæ fuerint, si ambigatur de earum fide, ad sanctuarium Principis
revertendum erit. Horum etiam Commentariorum meminit Frontinus lib. 1. de
Aquæduct. Id etiam deinde peractum Maximiano Galerio imperante queritur Agri glebatim
metiebantur, vites et arbores numerabantur, animalia omnis generis scribebantur, hominum
capita notabantur, etc. Vide Catastrum.