Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

druchte

DRUCHTE
,
Druthe
, Virgo pacta, sponsata, quæ sponso fidem dedit, a Trewe, Germano Fides : seu Drut, amicus. Lex Salica tit. 14. § 10 : Si quis puellam, quæ Druchte ducitur ad maritum... mæchatus fuerit. Editio Heroldi : Si quis puellam sponsatam, quæ Druthe ducitur ad maritum, etc. Germani sponsas Druyd vocant, unde nostri Bru sponsam filii appellant. Danis certe, auctore Pontano, Hustru est uxor, ab Hus, domus, et Tru, fidelis. Vide Drudes.
Voce Druthe non virginem sponsatam, sed paranymphum hic significari recte monet Schilterus : quod Muratorius etiam præsensit. Clarissimorum scriptorum interpretationem firmant tum vox ipsa, quæ, secundum originationem suam, fidelem, amicum, dilectum, fidum designat, tum editio Eccardi, ubi legitur : Si quis puellam sponsatam, Druthe ducente ad maritum, etc. ac tandem vetus Glossa a Muratorio laudata, ubi : Tructe, id est, per nuptiatores ; hoc enim belle convenit paranympho. Saxonibus Driht-guma. Paranymphus, apud Somnerum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list