drudaria
Pertinent etiam Vicariæ, omnes donationes, et
omnia Consilia omnium honorum, et omnium pignorum totius Montispessulani, cum sextis
denariis et omnibus placitis Montispessulani, excepta Drudaria uxoris Domini
Montispessulani, et excepta Drudaria Poncii Raymundi. Sciendum est enim, quod uxor
Domini Montispessulani habet Drudariam in placitis Montispessulani, solummodo quando
totum placitum fuerit xv. solidorum, et quando fuerit ultra xv.
solidorum. Pactum nuptiale MS. Armanni de Omelaz et Sibyllæ de Obillone ann.
1129 : Excepto usufructu feudi Guillelmi Montispessulani, et Drudaria Pontii
Raimundi, et unius maris, quem usumfructum in tota vita mea retineo. Charta
Rogerii Vicecomitis Biter. ann. 1194. apud Catellum lib. 4. Rerum Occit. pag. 644 :
Habent de consuetudine homines Biterris, quod si vicecomes justitiam habuerit pro
quolibet delicto de quolibet homine vel fæmina ipsius villæ, uxor ipsius Vicecomitis
nullam debet habere Drudariam de ipso homine vel fæmina, nisi tantum de pecunia illa,
quam Vicecomes jure habeat. Servatur in Tabulario Palensi in Beneharnis Codex,
hocce titulo : De las compositions de las Drudes, dites femmes de
caporans ann. 1378. ab lo senhor. Deinde : Recepte de las femmes deus
caparans de sus scrits per la composition, feyte ab Mess. per que portassen los
senhaus. Mox : 12. florins paga lo prebende deu castet de saliées per
composition de Marianne de Gusmicau de la Mote, et de Lugues de Casaux les femmes à Pau
le 7. jor de Desembre. Et sic de cæteris. Apud Dominicum lib. de Prærogativa
alodior. in veteri Charta, Guiffredo Archiepiscopo Narbonensi defertur a Raimundo Comite
Tolosano feudum quoddam per Drudariam, quod idem est, ait Dominicus, ac per amicitiam : Drudi enim dicuntur amici, quod in
Drudesdocemus. Certe
Druerieid Gallis sonat. MS. :
Vos Druries s'il vos plait me donnés.
Chron. Bertrandi Guesclini MS. :
Et si vos pri trestous par bonne Druerie.
MS. :
Ma Druerie vous otrai sans fausser.
Signe li fist de Druerie,
Et cil ne la refusa mie.
J'ay veu Roy de Honguerie
Faire preparement
De tres-haute Drurie
Tres-glorieusement.
Ubi Druerie, est
Drudorumcœtus.