ducas
Dux. Rogerius Sclavoniæ Dux sub Manuele Imp. sic Chartam subscribit ann. 1180 :
Ego Rogerius Sclavone Dei et Imperiali gratia Dalmatiæ et Croatiæ Duccas
manu mea subscripsi. Inscriptio vero sic concipitur : In Ducatu Dalmatiæ
et Croatiæ existente D. Rogerio Sclavone Duce. Conventiones Michaëlis Palæologi
Imp. et Genuensium ann. 1261. in Historia nostra Gallo-Byzant. : Quod si aliqua
navis mercatorum Januensium fuerit in Imperio nostro, et tunc acciderit, quod stolus
Pisanorum, vel Venetorum, vel aliorum, qui habent guerram cum Imperio nostro, et
Capitaneus, seu Ducas, vel Castellanus loci, ubi jam dicta navis esset, requireret de
hominibus navis prædictæ pro muniendo castrum, etc. In versione Gallica MS. :
Et le Chapitain, Duc, ou Chastellein du lieu, etc. Cretensis Insulæ apud
Venetos Præfectus semper Ducas Cretæ appellatur in Chronico MS. Andreæ Danduli. Vide
Meursium in