exbursare
Bursaseu crumena depromere, Gall.
Debebunt præfati
Consules... dare et realiter Exbursare atque solvere, etc. Litteræ Caroli VIII.
Regis Franc. Duci de Borbonio, apud Marten. tom. 2. Itiner. litter. pag. 386 :
Scripsi generali Balhardo de Normandia quatenus larga manu Exburset omnia, quæ
per vos ordinata fuerint. Etiam occurrit in Actis S. Secundi, Martii tom. 3.
pag. 808. Vide Bursa.Benedicto de Guithalottis : florenos auri de camera 15. cum dimidio, quos ipse in
Feraria de suis propriis pecuniis Exbursavit . (Mandat. camer. apostol.
Archiv. Vatic. 1417-21. f. 39).