Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

excusaticum

EXCUSATICUM
. In Capitulari Sicardi Principis Beneventani edito a Camillo Peregrino, cap. 29. ita concipitur, Ut non tollatur a tertiatoribus Excusaticum et porcos. Textus vero capitis deest in MS. ubi quid sit Excusaticum, non est proclivis divinatio. Sunt quibus est glans quercea, qua pascuntur porci, ita ut Excussaticum legendum sit, quod excutiantur glandes a quercubus ad victum porcorum. Sed hæc non omnino arridet conjectura. Alii legendum volunt Exclusaticum, de qua voce alibi. Sed quid habet commune exclusaticum cum porcis ? Alii denique volunt Excusaticum esse ipsam pensitationem quæ exsolvebatur pro excusatione seu immunitate a muneribus publicis, quæ ἐξκουσσεία appellatur in Diplomate Imperatoris Joannis Palæologi pro Narbonensibus, a nobis descripto in Familiis Augustis Byzantinis.
Feliciori, ut videtur, conjectura proponit Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 8. restituendum Escaticum, quo significatur præstatio, quæ pro esca seu glandatione porcorum exsolvi solitum erat, ut dictum est in Esca 2. Vide supra Escarium.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list