farsa
Colera rubea si sit
simplex, et ad id quod membrum videatur descendere, facit apostema, quod vocatur
Formica, et aliud Farsa : quæ si cum sanguine misceatur, Erisipela inde
generatur. Vide eumdem lib. de Gradib. pag. 374. et 382. Marbodus de Herbis lib.
4. cap. 20 :
Ulcera desiccat mala, restringit quoque Farsam .
Italis Come il ramarro sotto la
gran Fersa de' di canicular cangiando siepe, folgore par, se la via attraversa.
Commedia mozza, e imperfetta ; dal Greco
che vale vesta mozza; melius a Menagio, Carmen multis et variis rebus refertum seu
farcitum; unde vocis origo. Inde etiam
Farsadictæ quædam Paraphrases, inter Scripturas vel preces in Ecclesia cantari solitas, intermixtæ, quibus ejusmodi Scripturæ vel preces veluti
farciuntur. Vetus Ceremoniale Lirensis Monasterii :
Qualiter debeant cantare Kyrie eleyson
cum Farsa. Quando in diebus festis dicitur Kyrie eleyson cum Farsa. Quo intelligi datur additio quæ etiamnum diebus festis solemnioribus in quibusdam ecclesiis, Senonensi videlicet, Cenomanensi, etc. post
Kyriecantatur hoc modo
Kyrie, fons
bonitatis, Pater ingenite, a quo bona cuncta procedunt, eleyson Christe, etc. Circa
originem ac dispositionem Farsæ, consulendus Crescimbeni all' istoria della volga poesia lib. 4. cap. 3. ubi et de quodam pulmento Provincialibus noto, quod
Farsumvocant, belle loquitur.
Visitavimus
monasterium monialium S. Trinitatis Cadomensis.... In festo Innocentium cantant
lectiones cum Farsis : hoc inhibuimus. Quæ lectiones, ejusdem compositionis
erant atque Epistolæ Farcitæ, quarum specimen supra allatum emendare licet ex Comment. Acad. Inscript. tom. 17. pag. 716. Cui addendum alterum exemplum ex tom. 2. Hist. Theat. Franc.