Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

fertella

FERTELLA
,
Fertellum
, Mensuræ species, apud Brabantenses : Quadrans. Ejusdem originis ad Ferthing, de qua voce mox in Ferto. Vetus Charta Brabantensis : De duobus vero saccis, quorum uterque novem sextaria obtinet, duæ Fertellæ sumuntur, quarum quælibet tertiam partem sextarii teneat. Magnum Chron. Belg. ann. 1315 : Caritas adeo magna fuit, ut Fertellum siliginis venderetur in Antuerpia pro 60. Grossis veteribus Turonensibus. Charta ann. 1238. apud Miræum tom. 1. Diplom. Belg. pag. 421 : Quæ terra solvit annuatim ad Nativitatem Domini quadraginta et tres denarios Bruxellenses et novem Fertellas avenæ, cum mensura quæ dicitur Honteister, nomine census, etc.
Ferthelum
, Idem. Charta Phil. comit. Fland. ann. 1163. in Chartular. 1. Fland. ex Cam. Comput. Insul. ch. 325 : De Ferthelo duos denarios. Vide Fertella.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list