ferto
Fertonem 84.denariis constare ait. Quinque solidos Fertoni comparat Lambertus Ardensis. Historia Episcoporum Bremensium in Hildeboldo :
Et
magna pecunia data fuit Frisionibus pro homicidiis ipsorum, ita ut qui fratrem, vel
cognatum suum amiserat, vix Fertonem , vel dimidium reciperet pro eodem.
Cujus mansi annuam pensionem, scilicet quinque Fertones ... decrevimus singulis
annis dividendam, velut inferius continetur. Marca dimidia cedat Monasterio B. M. in
Fylwastorp... dimidius autem Ferto dabitur Confratribus, etc. Ferto cedet ad luminaria
comparanda. Occurrit iterum tom. 5. pag. 17. Statutum Joannis Episc. Argent.
ann. 1366. apud Schilter. in Gloss. Fior:
Ut nobis Fertone nostro legato, vel alias jure in eis non (nobis)
quæsito, illis coheredibus ipsas res et bona relicta reddat et tradat.
Ferconempro
Fertonem, in Bulla Alexandri III. PP. perperam legit Buzelinus lib. 2. Gallo-Flandr. cap. 21. quam vocem non intellexit.
Fercoiterum occurrit in Codice MS. Consuetud. Eccl. et Capituli Coloniensis.
Et jurons, que nos ne recevrions nus des deniers des
ouvriers par qu'il * istic plus de trois fors, et de trois foibles au Freiton, c'est à
savoir que li fors doivent estre de 15. sols et 5. den. etc.Fertinet
Fierton. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 151. Chartoph. reg. ch. 259 :
Un
escu d'or et xxiiij. sols en blans et un peu de menu Fertin d'argent. Chartul.
Montis S. Mart. part. 3. fol. 78. v° : Nous avons à Lisle en Flandres un Fierton de
rente sur une maison. Hinc Fiertonneur, Monetæ ponderator, in Ch. Phil. Aug. ann. 1214. et in Lit. ann. 1354. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 151.
Firtonneur, in aliis ejusd. ann. ex Reg. 84. Chartoph. reg. ch. 13. Vide supra Ferlina et infra Freto.
Posset etiam merito
reprehendi, quod mille quidem Fartorum annuam pensionem in qua pro eodem regno ipsi
Ecclesiæ Romanæ tenetur, per novem annos et amplius solvere prætermisit.Sub annua pensione Fertonis argenti,
etc. Adde ann. 1217. Iste dedit curiam Zingeron, quam habebat Hospitale infirmorum
locatum pro tribus Fertonibus argenti annuatim.Dicunt quidam eum in pauperum eleemosyna Fertonem auri omni
septimana expendisse.Regio fisco persolvebat nummum aureum, qui
Perpera vocari solet, Ferdoni, id est, quartæ parti marcæ unius æquivalens.
Qui perperam vocari solet
Ferdoni, etc.Hoc modo quod si Fiertonem ultra 2. marchas fecerint, mihi hoc
admittant. Lambertus Ardensis : Annua pensione pro uno Fiertone, vel pro
5. solidis ab ipsis hæreditario jure tenere debebat. Infra : Singulis
annis unum Fiertonem, vel 5. solidos reddidit Cœnobitis.Pro tribus Fertis argenti, et cifo uno
mazdrino. Chronicon Andrense pag. 352. habet : Pro 3. Fertis argenti et
cipho uno mazerino.Nonas Julii obiit Chrispinus de Palude, pro cujus anima dedit Paganus filius ejus
xiii. marcas argenti meri, et unum Ferthonem. Alibi :
Forthonem.Sex Firdones publici ponderis sive xxx. siclos
Argentinensis monetæ. Mox : Unum Firdonem sive tres uncias Argentinensis
monetæ.
Firdo publici ponderislibra Gallica, semifiorenus, Franc, quarta pars libræ Argentoratensis. Hinc
Ad memoriam hujus Sancti singulis annis tenentur dare unum
Fertonem Ceræ in festo B. Galli.
Quam curiam, cum eædem sanctimoniales
sex septimanis et unum diem in earum potestate rite et rationabiliter habuissent pro
Fertone Ceræ singulis annis usque ad obitum meum iterato in feodo recepi.
Ferto. Fridericus Schannat. Vindem. Litter. pag. 88 :
Semper in festo S.
Petri quo de ad Vinculis agitur, Ferhonem Thuris præsentemus.Et in signum
hæreditatis... Ferto Piperis in pondere singulis annis in festo B. Michahelis
persolvatur.Do et lego
plebano Wetflariensi... Fertonem reddituum de bonis in Retenbach annis singulis
persolvendum.Panis trium denariorum... debet ponderare 14.
marc. et dimidiam. Panis duorum denariorum... 10. marc. Fertone minus Panis
denariatus... 5. Fertones 3. lot. minus.Vasque argenteum ad vinum
trium Firtonum pondus habens. Charta Willelmi Castellani S. Audomari ann. 1175.
in Tabulario Monasterii S. Bertini : Porro gallinæ... sub annua pensione 5.
Firtonum et unius loti redactæ sunt.
Quod de singula navi
Firtonem tantum Coloniensium denariorum eadem Ecclesia de jure solvere debeat
comperimus. Charta Hugonis Abb. Corbeiensis ann. 1172. ex Tabulario ejusdem
loci : In feodum a nobis... accepit, tali videlicet pacto, quod dimidiam marcam
et dimidium Firtonem pro stramento, cum marca et dimidia et dimidio Firtone, quæ
propter decimam de Hesnes debet : quæ simul adunata novem Firtones faciunt.
Rursum occurrit in Chartulario Monasterii Aquicinctensis fol. 40. apud Miræum Diplom.
Belg. tom. 1. pag. 285. etc.Rursum lege divina et praxi universæ ecclesiæ Fertones
Petronales, decimas manipulares in colendis et tractu temporis innovandis agris, de
omnibus fructibus terræ, quotannis a militibus fideliter persolvendas.....
adjudicavimus.
Patronales.
Nisi forte aliquis de jure pro censibus et Decimis Fertonalibus debeat
exigere latos grossos monetæ Pragensis.
Hellerzins, census nummis solvendus.
Jus et consuetudinem ecclesiæ nostræ
Argentinensis ab antiquo servatam, scilicet quod et qualiter decedentes Clerici saltem
Fertonem legare Episcopo teneantur, inviolabiliter præcipimus observari.
Formulam hujusmodi donationis refert Schilterus in Gloss. Teuton. his verbis :
Coram nobis Judice curiæ Arg. constitutus N. N. Canonicus N. legavit reverendo in
Christo patri et domino nostro, domino Episcopo Arg. qui pro tempore fuerit unum
Fertonem argenti puri, secundum laudabilem consuetudinem inter eundem dom. Episcopum ac
Clerum sub sua jurisdictione in civitate et diœcesi Arg. existentem hactenus observatam.
Actum 1513. Quid vero per Quod si de cætero, evenire contigerit quod
Antistes nostræ Argentinensis Ecclesiæ vel Electus ejusdem quicumque, non obstante
Fertone , id est, quarta pars marcæ argenti, per decedentem sibi ut Ordinario legata,
bona decedentis Clerici vel ecclesiasticæ personæ, post mortem sibi per se vel suos
officiales attrahere vel usibus suis applicare conaretur, hæredes defuncti bonis sic
derelictis indebite spoliando, quod tunc nos capitulariter et conjunctim, requisiti
assistere debemus et defendere, ut suo Fertone contentus remaneat. Alia ann.
1419 : Item quod Episcopus... Fertone , id est quarta parte marcæ argenti, per
Clericum decedentem sibi ut Ordinario loci legato contentus, bona defuncti vel
Ecclesiæ,... vel hæredibus proximioribus ipsius defuncti cedere permittat. Plura
vide apud laudatum Auctorem. Hinc emendandus Laurentius in Amalthea : Verton seu
Ferton , quarta pars rerum ecclesiasticarum quæ cedit Episcopo, quam redimunt sacrificuli
aliquot nummis, dictam Verton Germanis.
Clericorum... qui in suis
testamentis vel ultimis voluntatibus nobis juxta consuetudinem nostræ Ecclesiæ
Fertonem puri argenti legaverint. Vide Constit. ann. 1400. in Wurdtwein.
Subsid. Diplom. tom. 1. pag. 375.Nobilispartem valente, hoc est, 20. denarios veteres, qui hodie 5. solidos excedunt. A Saxonico
Farthing. Henr. Knygthon. ann. 1345 :
Eodem tempore Nobile et Obolus, et Ferthing de auro
cœperunt florere in regno. Vide statuta secunda ann. 9. Henrici V. cap. 7.
Lingua antiqua Norvagica, Fiorthung, sive
Fierdung, et moderna Norvagica et Danica
Fierding, quartam partem rei alicujus significat, ut testantur Stephanius ad Leges Castrenses cap. 9. et Resenius ad Jus aulicum Canuti II. Regis pag. 611. Vide Christophorum Hartknochum in Dissert. 16. ad Chronic. Prussiæ num. 6.
Livrer al grantée un denier, ou un
maile, ou un Farthing per voy d'attornement.