Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

flores

FLORES
diversi coloris, ad instar charismatum Spiritus sancti, desursum immissi in festo Pentecostes. Joan. Episcop. Abrincensis de Offic. Eccl. pag. 58.
FLORES
, Menstrua mulierum. Michaël Scotus de Physionomia cap. 6 : Sciendum est, quod natura ob hoc sibi tribuit purgamentum, quod Flos nominatur in vulgari, et Menstruum in Scriptura. Infra : De Flore mulieris est ut arboris : quoniam fructum non portat, nisi prius florescat. Nostri Fleurs dicunt, non a floribus, sed a fluore : ita enim ῥοῦν mulierum vertunt Latini Medici. Papias : Mena, nigra, vel Jovis filia, quam pagani Deam dixerunt esse, quæ menstruis Fluoribus præesse dicebatur feminis.
FLORES
, Maculæ scorbuticæ vel eresipelatosæ, Italis, Rosellia et Rosolia. Lit. remiss. ann. 1362. in Reg. 91. Chartoph. reg. ch. 391 : Ex quibus (excessibus) plagæ ejus apostumaverunt, et in ipsis Flores Beatæ Mariæ supervenerunt ; propter quod mors fuit subsecuta in personam dicti presbyteri infra quadraginta dies. Aliæ ann. 1419. in Reg. 171. ch. 13 : Jehannin Houdette feust surprins..... d'une maladie, que on appelle au pays (de Brie) les Fleurs Nostre Dame. Vide infra Morbus B. Mariæ.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list