floretus
Tecum in Floretis liceat mihi ludere lætis.
Hic liber extractus de pluribus est vocitatus
Recte Floretus, quia flos est inde receptus, etc.
Clementis PP. esse dicitur in MS. Codice Bibliothecæ Regiæ 1505.Incipit
liber nomine Floretus a beato Bernardo Clarevallis metrice accumulatus, etc.
Asservatur autem in Musæo Cl. Jurisperiti D. Maillard, qui nec
Floretum, nec Glossas Gersonii, inter germana spuriave utriusque opera ab Editoribus recenseri primus observavit.
Floretum Philosophicum seu ludus
Meudonianus in terminos philosophiæ, editum Paris. ann. 1649. Quod Floriaco infra
Modunum scriptum fuerit, sic appellatum. De his aliisque similibus belle Erasmus in
Anti-barbaro : Alius quod somniavit Gemmulam, alius Margaritam
appellat ; hic Floretum, ille Rosetum inscripsit : at in medio, o bone Deus ! ut nihil
nisi carduos et lolium invenias.Florette. Lit. admort. ann. 1375. in Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 401 :
Quæ venditio fuit facta pro pretio
undecim denariorum, vocatorum Floreti, boni ponderis. Comment. Petri de Feninin Carol. VI. ad ann. 1421. pag. 495 :
Il courroit lors une monnoye,
qu'on nommoit Flourettes ou Fleurettes, qui valloit dix huict deniers ; mais enfin elles
furent remises à deux deniers ; puis on les deffendit tout à fait, tellement qu'elles
n'eurent plus de cours. Monstrel. vol. 1. cap. 243 : Fut ordonné que les
Florettes : c'est assavoir la monnoye du roy, qui avoit cours pour seize deniers,
seroient mises et rabaissées à trois deniers. Vide in Moneta.Item et quia
in dicto burgo fiunt nonnulli panni, nuncupati Floreti, quia sunt seu esse debent
meliores et preciosiores aliis pannis communibus sortis dicti burgi,
etc.