foresta
si pastura infra illorum divisas illis non sufficit, in ~o meo pasturam sine occasione habeant‥et porcos suos sine padnagio
in ~a
cum forte transitum faceremus‥per ~am, ‥vetula‥respondit quia nemus erat abbatis S. Edmundi
itinere‥in una magna ~a‥hospitati sunt
per mediam vastissime ~e et profundissimorum mariscorum
hic furestus, vel ~us, A.forest , ‥hec feresta,a forest
pro uno inclauso vocat’ Kentinges cont’ xvj acras jacent’ inter dictum forrestum vocat’ Hulum Heath ex parte occidentale‥
modo est haec terra in ~a(
de hac terra iij hidas misit comes in ~a(
nulli infra metas ~e habitanti in lucis propriis‥virgas colligendi‥potestatem concessit sine forestariis
habeant communem pasturam in toto ~o meo(
totus comitatus de Surr’ fuit ~a tempore H. regis proavi regis nunc, unde idem H. rex obiit seisitus; et ita remansit ~a ad quartum diem Decembris anno regni regis R. primo qui tunc deafforestavit quandam partem ipsius comitatus
secundum assisam ~e
de firmis terrarum de Manlorn deputatarum vastarum pro forista xxvj s. viij d.
silva ‥ est in ~a de Windesores(
recognosco rectum‥quod habet in ~a de Dene
in silva Nove ~e
cum autem hec interpretacio ostensa esset abbati in ~a de Herlaua‥valde iratus est
in ~a de Feckenham
dedit eis‥~um de Alermund cum feris
rex justiciario ~e sue ultra Trentam
in quodam loco ~e de Blakemore
in ~a de Clyve
in ~a‥de Galtrice(v.
rex‥custodi ~e sue citra Trentam salutem
in ~a Kilblene proelium atrox committitur
silva est in ~a regis(
~a regis est tuta ferarum mansio, non quarumlibet set silvestrium, non quibuslicet in locis set certis et ad hoc idoneis. unde ~a dicitur, ‘e’ mutata in ‘o’, quasi feresta, hoc est ferarum stacio
silvam‥que regum ~a fuerat
secundum assisam ~e nostre Angl’
isti sunt mete et bunde inter Hunt’, North’, et Cant’ de ~e domini regis de comitat’ Hunt’
bosci‥qui sunt infra ~am regis de Longa Foresta
iste‥in ~ia regia‥principalis custos
si liber homo delinquat in ~a libera alicujus baronis cui dominus rex per cartam liberam ~am concesserit‥(
terram‥habeant‥in liberum ~um
fecimus‥terras de R. ‥tenendas‥in libera ~a imperpetuum
requisitus utrum boscus ille sit in ~a episcopi, dicit quod non intelligit
preceperet‥Radulphus omnibus de terra sua, ut equos, armenta, et pecudes in suam ~am ducerent
captura ~ium remanet in quietudine utrique abbati et Philippo, suum cuique
hec sunt jura que rex Anglie solus et super omnes homines habet in terra sua: violentus concubitus, raptus, ~e, relevationes baronum(
robavit ei xl marcas de denariis domini regis de collecta ~e quos habuit in custodia
in prisonibus conducendis ad Notingeham pro ~a iiij s.
fuerunt justiciarii de omnibus placitis ~e apud Norht’ per tres septimanas
justiciariis itinerantibus ad placita ~e in comitatu Norhampton’
Fforest,
Forst.
Forestaest,
ubi sunt feræ non
inclusæ ; Parcus, locus, ubi sunt feræ inclusæ. Ockamus cap. Quid Regis Foresta est:
Foresta est tuta ferarum mansio, non quarumlibet, sed silvestrium, non
quibuslibet in locis, sed certis, et idoneis, unde Foresta, E mutata in O, quasi
Feresta, hoc est, ferarum statio. Eadem habet liber Niger Scacarii Anglici,
cujus auctor creditur Gervasius Tilleberiensis, apud Spelmannum. Alii, quod foris stent, forestas dictas putant.
Per circumadjacentem Forestem exturbabat
rapidas feras a sedibus suis.
Forestem scribunt.
Forastium etiam tendens in longitudine e
Sanasionis monte usque ad illum locum, ubi duæ Helpræ cadunt in Sambram.de Carnoet, et Kemperlegiensi, Miræum tom. 2. Diplom. Belg. pag. 1128.
Reuil) ex Archivo ejusdem :
Et quicquid præfati Monachi pari modo in eisdem locis poterunt
juste et legaliter acquirere, sine extirpatione Forestiarum.Forestes, in eadem Lege Longob. lib. 3. tit.
Silvæ ad Regem pertinentes, in Vita S. Richarii, silvæ scilicet majores, quas Principes sibi reservabant, quo in iis, certis anni tempestatibus, venationi indulgerent, quæ aliis prorsus in iis erat interdicta : adeo ut Guntrannus Rex Chundonem Cubicularium Regium, qui bubalum venando in Vosago occiderat, morte mulctarit, ut refert Gregorius Turon. lib. 10. cap. 10. Sed et ipsis Regum filiis in iis venari fas non erat, quod exerte habetur in Capitulis Caroli C. tit. 43. cap. 32. cujus locum hic afferam, quod aliquot forestarum dominicarum nomina et situs prodat :
In quibus ex nostris palatiis
filius noster, si necessitas non fuerit, morari, vel in quibus Forestibus venationem
exercere non debeat. Carisiacus penitus cum Forestibus excipitur. Silvacus cum toto
Laudunensi similiter. Compendium cum Causia similiter. Salmotiacus similiter. In Odreia
villa porcos non accipiat : et non ibi caciet, nisi in transeundo. In Attiniaco parum
caciet. In Verno porcos accipiat tantum. Arduenna penitus excipitur, nisi in transeundo,
et villæ ad servitium nostrum similiter. In Ligurio porcos et feramina accipiat.
Aristallum cum Foreste penitus excipitur. In Lens, et Wara, et Astenido, et feramina et
porcos capere potest. In Rugitusit, in Scadebolt, et in Launif, tantummodo in transitu,
et sicut minus potest. In Crisiaco similiter. In Lisgo porcos tantum accipiat. Ut
Adelelmus de Forestibus diligenter sciat, quot porci et feramina in unaquaque a filio
nostro caciata fuerint. Adde Capitulare 1. Caroli Mag. ann. 802. cap. 39. Atque
ut aliquid de forestis istis Regiis ibi recensitis adnotem,Carisiacum, locum hodie
Kiersi sur Oysenominari in pago Suessionensi, multis probaturus est propediem vir doctissimus Jo. Mabillonius, ubi celeberrimum extitit regium palatium : et ab eo haud procul
Foreste, seu silva, in qua
Ludovicum Pium ex more autumnalem venationem
complevisse ann. 820. refert Eginhardus in Annalib.Silvacum, in Laudunensi pago, locum hodie
Selvedictum, haud procul Fara oppido, ubi est Vedogiensis silva, statuit idem Mabillonius.
Causiasilva, quæ et
CotiaScriptoribus passim, ad Compendium, meminerunt Gregorius Turon. lib. 4. cap. 21. Fortunatus in Vita S. Medardi, Gesta Regum Francor. cap. 29. etc. Hodie
Forest de Compiegneappellatur.
Odreiavilla hic appellatur,
Audriacadicitur in Annalibus Francorum Bertinianis annis 865. 867. 871. 873. 878. et apud Eginhardum Epist. 52.
Odriacumet
Hodricium, in Chartis Dagoberti et Caroli M. apud Doubletum pag. 676. 721. statuiturque inter Ambianos et Atrebates, quam quidem eamdem esse cum
Ariaco, vulgo
Vastlau, seu vastum saltum vocant.
Attiniacoet
VernoPalatiis, quibus adjunctæ fuere silvæ regiæ, quædam adnotamus, ubi de Palatiis regiis.
Broili ad Attiniacum Palatiummeminit Capitulare triplex Caroli Mag. ann. 808. cap. 10.
Ardenna, seu
Arduennasilva crebra mentio est in Annalibus Francorum ann. 802. 804. 813. 819. 822. 823.
Aristalli, seu
HeristalliPalatii mentio pariter non semel occurrit in iisdem Annalibus.
Lensetiamnum habetur oppidulum in Attrebatibus.
Astenidumvidetur esse
Satanacumin Lotharingia, quod
Astenaiolim, nunc
Stenaidicitur.
Crisciacusetiamnum nomen retinet in Comitatu Pontivi, hodie
Cresci, cui adjacet ingens ejusdem nominis
Foreste. Criscecus villa in Pontio, apud Fredegarium cap. 96.
Crisciagus, in Gestis Regum Franc. cap. 45.
Crisciacensis silvain Vita S. Richarii.
Aquisgranensisforestis meminit Charta Caroli M. pro Ecclesia Osnabrugensi ann. 840.
Vosagiceleberrimæ silvæ, in qua regiæ venationes fiebant, mentio est etiam passim apud Scriptores, Gregorium Turon. lib. 10. cap. 10. Fortunatum lib. 7. Poem. 4. in Annalib. Franc. ann. 805. 806. 817. 821. 825. etc.
Foresta de Bieriainter
regiasannumeratur, in Charta ann. 1317. ex Reg. 54. Chartoph. reg. fol. 33. r°.
Venationes publicævocantur forestæ ipsæ Regiæ in Chronico Montis-Sereni :
Erat circa locum ipsum Venatio publica Imperatoris. Sub
autumnum ut plurimum fiebant : unde Venationes autumnalesdicuntur Eginhardo ann. 820. 822. 826.
Venationes ex more, more solito, solennes, ut loquitur idem Eginhardus ann. 817. 819. 820.
Juxta morem Francorum, ut auctor Vitæ Ludovici Pii ann. 817. Idem ann. 822 :
Quibus dispositis juxta morem Francorum Regum autumnale
tempus venationibus insumpsit.Ἡ μὲν γὰρ τῶν ἀγρίων θήρα
στρατηγικὸν κατ᾽ ἐχθρῶν ἐστι γύμνασμα. His artibus futuri Duces olim
imbuebantur, inquit Plinius in Paneg. Philippus Mouskesin Carolo M. :
Et nules gens en tout le mont
Si volontiers kacier ne vont,
Ne en riviere, com François,
Et orent fet tousjours ançois.
Id pariter de Francis omnibus, et Francorum Principibus testantur Scriptores
alii. Aimoinus lib. 1. Hist. cap. 21. in Clodoveo : Ut Moris est Francorum venatui
insistere. Et lib. 2. cap. 37 : Indeque venationis gratia exercendæ,
cujus studiosos fore Francos supra meminimus, Cociam silvam ingressus, etc.
Gesta Dagoberti Regis cap. 2. de ipso Dagoberto : Cum adolescentiæ ætatem, ut Genti
Francorum moris est, venationibus exerceret, etc. De eodem cap. 23 :
Exercitiis viritim (f. virium) et venationibus assidue utens, in
omni agilitate corporea strenuus atque incomparabilis erat. Angradus Monachus in
Vita S. Ansberti, de Theodorico Rege : Venatibus, ut sibi gentilitium erat,
indulgens. Idem de Chlotario prodit Fredegarius Scholast. cap. 42. Eginhardus de
Carolo M. : Assidue exercebatur in equitando ac venando, quod illi gentilitium
erat : quia vix ulla in terris natio invenitur, quæ in hac arte Francis possit
æquari. Poeta Saxonicus lib. 5 :
Hic se venatu, nec non equitando frequenter,
Fecerat ignarum desidiæ penitus.
Alcuinus, sive quis alius auctor Poematis de Carolo M. editi a Canisio :
... Etenim nemora inter opaca
Hic pater assidue Carolus venerabilis heros
Exercere solet gratos per gramina ludos,
Atque agitare feras canibus, tremulisque sagittis
Sternere cornigeram, nigraque sub arbore turbam.
Sed et filios, quam primum ætas patiebatur, more Francorum equitare, armis, ac
venationibus exerceri fecit, ut est apud eumdem Eginhardum. Ludovicum Pium
venatoriis etiam exercitiis vacasse testantur Theganus cap. 19. et auctor Vitæ illius ann.
817.qui in tantam erupere insaniam,
(verbis utor Joannis Sarisber. lib. 1. Policrat. cap. 4.) ut hostes
naturæ fierent, conditionis suæ immemores, divini judicii contemptores, dum in vindictam
ferarum, imaginem Dei exquisitis suppliciis subjugarent : nec veriti sunt hominem pro
bestiola perdere, quem Unigenitus Dei redemit sanguine suo. Quibus quidem verbis
utrumque Willelmum, Nothum et Rufum, et Henricum I. carpit ; ac Nothum quidem, qui ut
auctor est Robertus de Monte ann. 1084. et Bromptonus, ei, qui cervum aut aprum cepisset,
oculos evellebat, ut qui feras, tanquam earum pater, amaret : Willelmum vero Rufum, qui,
ut habet Knyghtonus lib. 2. cap. 7. tantam exercuit per forestas duritiam, quod pro
dama hominem suspenderet, pro lepore 20. solidis plecteretur, pro cuniculo 10. sol.
daret.Hac fide in ipso proficiente, ad hoc quoque lapsus
est, ut Dei judicio incredulus fieret, injustitiæque illud arguens, Deum aut facta
hominum ignorare, aut æquitatis ea lance nolle pensare, astrueret. Exempli causa 50.
circiter viri, quibus adhuc illis diebus, ex antiqua Anglorum ingenuitate, divitiarum
vestigia quædam arridere videbantur, capti sunt, et calumniati, quod cervos Regis
ceperint, mactaverint, manducaverint. Negant illi. Unde statim ad judicium rapti,
judicantur injectam calumniam examine igniti ferri a se propulsare debere. Statuto
itaque die, præfixi pœnæ judicii pariter subacti sunt, remota pietate et misericordia.
Erat ergo misericordiam videre, etc. Denique Henricus 1. Feras propter
venationis delicias plus justo diligens, in publicis animadversionibus cervicidas ab
homicidis parum discernebat. Verba sunt Willelmi Neubrigensis lib. 1. cap. 3. et
lib. 3. cap. 26. Quo etiam referenda ista ex laudato Joan. Sarisberiensi : Quæ fere
naturæ sunt et de jure occupantium fiunt, sibi audet humana temeritas inspiciente Domino
vendicare, et idem juris in omnibus ubicunque sunt statuit, ac si claustri sui indagine
universa cinxisset ; quodque magis mirere, pedicas parare, avibus laqueos
texere, allicere modis vel fistula, aut quibuscumque insidiis
supplantare, ex edicto sæpe fit criminis, et vel proscriptione bonorum mulctatur, vel
membrorum punitur salutisque dispendio. Volucres cœli et pisces maris communes esse
audieras, sed hæ fisci sunt, quas venatica exigit ubicunque volant. Paulo mitior
fuit Henricus II. qui hujusmodi transgressores carcerali custodia sive exilio ad tempus
coercuit. At Ricardus I. Henrici II. filius in Assisa de forestis, apud Roger.
Hovedenum pag. 784. veteres Leges in usum rursum revocavit, statuitque, ut qui ei de
venatione et forestis forisfecissent, et inde essent convicti, plenaria de illis justitia
fieret, qualis facta fuerat tempore Henrici avi sui, videlicet ut amitterent oculos et
testiculos. Verum postea pœnam hanc sustulit ipse Ricardus. Hanc enim legem de
venatione sublatam, inquit
Matth. Paris
ann. 1232. in hoc temperavit, quod cum apud Reges antecessores ejus, si
quilibet in fraude venationis deprehensi fuissent, eruebantur oculi eorum,
abscindebantur virilia, manus vel pedes ... truncabantur. Sed tale judicium pio Regi
Ricardo visum est nimis inhumanum, ut homines ad imaginem Dei creati, pro feris, quæ
juxta legem naturalem generaliter omnibus sunt concessæ, de vita vel membris
periclitarentur, ut id faciendo feris ac bestiis deterior videretur. Hoc enim solummodo
sufficiebat ei, ut quilibet in culpa deprensi, vel Angliam abjurarent, vel pœnam
carceralem subirent, vel pœna punirentur pecuniali, salvis omnibus vita et
membris. Tandem Edwardus I. in magna Charta Libertatum Angliæ cap. 10. vetuit, ne
ullus de cætero vitam vel membra amitteret pro venatione regia, sed gravi mulcta, vel
carcere, aut exilio puniretur.terram, ut ait Gualterus Mapæus, vetus Scriptor, apud Camdenum in Britannia,
Deo et hominibus abstulit, ut eam dicaret feris et canum lustris, a qua 36.
matrices Ecclesias extirpavit, et populum eorum dedit exterminio. Brompton. de
Notho : In silva venationis, quæ nunc nova foresta vocatur, villas et Ecclesias
plures eradicari, gentem extirpari, et a feris habitari fecit. Et infra, de
Rufo : Ad novam regiam forestam, Anglice Ychene dictam, quam pater suus Willelmus
Bastardus hominibus fugatis, desertis villis, et subreptis Ecclesiis, per 30. et eo
amplius miliaria in saltus et lustra ferarum redegerat, etc. Quod alii perperam
Rufo adscribunt, de quo ita Knyghtonus : Fecit forestas in multis locis per medium
regni, et inter Southamtonam et Prioratum de Twinam, qui nunc vocatur Christohyrke,
prostravit, et exterminavit 22. Ecclesias majores, cum villis, Capellis et maneriis
atque mansionibus : secundum vero quosdam 52. Ecclesias parochiales, et fecit de loco
illo forestam novam, quam vocavit suum Novum herbarium, et replevit eam cervis, damis,
et aliis feris, parcens illis per 7. annos venatus gratia. Cui sententiæ, falsæ
licet, favent Versiculi Joannes Withi Episcopi Wintoniensis ab Camdeno laudati.Nova forestaWalteri Tirelli sagitta percussus interierit Rufus, narrant Scriptores Anglici omnes. Sed et Brompton. ann. 1100. perinde ut alii, ante Rufum, Ricardum Henrici I. fratrem, a suo Milite, inter venandum, in eadem foresta confossum scribunt. In qua etiam Henricus, Nothi e filio Roberto nepos, dum feras contentius
Nostrorum quoque temporum luctuosis instruimur exemplis ab hujusmodi inquietudine
temperare, cum proceres nostros inter venandum veris variisque miraculis indignatio
divina percusserit, bestialemque sæpe invenerint exitum vitæ, qui, dum licuit,
bestialiter vixerant. Regibus quoque ipsis manus Domini non pepercit, et in malitiam
eorum condignam et gloriosam exercuit ultionem. Hanc porro forestam Novam
Ytene, vel
Ycheneappellatam fuisse scribunt Simeon Dunelmensis et Brompton. ann. 1100.
forestas, præter
chaceas 13.et
parcosplus minus 781. ut et earum nomina et situs, recenset Spelmannus.
Plures sunt, qui debent 2. denar. pro brenagio, et habent
herbagium in communi foresta, donando pro unaquaque vacca 1. den. Pro fructibus Plenæ
Forestæ donat quisque unam gallinam, sive 2. den. nisi possit affidare, quod fructum non
habuit.Has omnes piscationes, quæ sunt et fieri possunt in utraque
parte fluminis, sicut nos tenemus, et nostra Forestis est, tradimus ad ipsum locum,
etc. Charta Caroli C. pro Monasterio S. Dionys. apud Doubletum pag. 789 :
Pari etiam voto attribuimus eis Forestam piscationis atque venationis.
Alia ejusdem Regis apud eumdem pag. 803 : Pari etiam modo attribuimus illis in ipsa
aqua Forestam piscationis. In alia, pag. 806. Foresta aquaticadicitur. Carolus M. in Capitul. ex triplici lege cap. 18 :
De Forestis, ut forestarii bene
illas defendant, simul custodiant bestias et pisces, etc. Adde Capit. 2. ann.
813. cap. 19. Charta Caroli C. apud Perardum in Burgundicis : Silvam ubi possint
saginari porci 600. Forestam piscium in aqua a ponte Divionis castri usque ad
Roriacum. Adde Chronicon S. Benigni pag. 412. Charta Zuenteboldi Regis apud
Sammarthan. in Abbat. S. Apri : Concessimus... nostram piscationem scilicet in
Foresta nostra super fluvium Mosellæ in unaquaque hebdomada dies duos, etc. Alia
Gaufridi Meldensis Episcopi ann. 1211. in Tabul. Campan. : Conquerebantur, quod
Comitissa volebat facere forestam in aqua de Nongento.Forestasvero piscium vivaria appellasse videntur nostri, quod majoribus illis silvis adjuncta essent et vivaria. Capitulare 2. ann. 813. cap. 19. de cura villicorum :
In Forestis mansum regale, et ibi Vivaria cum
piscibus, et homines ibi maneant.Forestem noviter instituere, in Capitul. 4. ann. 819. cap. 7. et lib. 4. Capit. cap. 42. 65. Charta Conradi Imp. ann. 1029. in Chronico Episcopor. Mindensium pag. 736 :
Quandam silvam... Forestari concessimus, et banni nostri districtu
circumvallavimus, ea videlicet ratione, ut nemo ulterius in eodem Foresto absque
prælibati Episcopi suorumve successorum licentia potestatem habeat venandi, sagittandi,
retia aut laqueos ponendi, aut ullo ingenio feras decipiendi, quæ merito sub jure banni
continentur. Alia ejusdem Imperat. ibid. : Supplicans, quatenus nos quoddam Forestium sui scilicet juris per Imperiale nostri
præceptum Forestari faceremus, etc. Forestæ noviter institutæ, in Append. 3.
Capit. lib. 4. cap. 3 : De Foreste, quam Autharius Comes habere vult, ubi ea prius
non fuisse dicitur, ut Missi nostri rei veritatem inquirant, etc.
Hontheimpag. 332. col. 2 :
Omnem ergo sylvam,
quæ est intra supradictos terminos, per bannum nostrum omnibus prohibemus, et ex ea
Forestem facimus, atque inde præscriptum (præceptum) scribi jussimus, ut
deinceps ullus hominum in ipsa bestiam capere, quacumque venationis arte, absque
possessoris ejus licentia præsumat.
Omnes bosci, qui fuerunt Afforestati per Regem Ricardum fratrem nostrum... statim
desafforestentur, nisi fuerint dominici bosci nostri. Adde eumdem ann. 1225.
pag. 223. et in Additam. pag. 100. et Fletam lib. 2. cap. 40. § 2. Charta Afforestata, in veteri Inquesta apud Willel.
Dugdalein Antiquit. Warwicensib. pag. 665.
De regiæ forestæ, vel terræ Inforestatæ occupatione.Afforestari, et, ut cæteræ forestæ, in omnibus valere. Magistratus deinceps, officiales et ministros cooptat, quorum munera lex ipsa dictat et consuetudo.
Baronem cum libera Foresta, cui jus forestæ concedit, in Legib. Forest. Scoticar. cap. 21. § 1.
Concedimus etiam... quod omnes
terræ et tenementa sua, et hominum ac tenentium suorum in maneriis et locis prædictis,
tam in bosco, quam in plano existentia, sint Deaforestata extra omnem potestatem
Forestariorum Viridariorum, Regardatorum, Agistatorum, et omnium aliorum Ballivorum et
ministrorum forestæ nostræ, et quod possint de boscis suis, de maneriis prædictis pro
voluntate sua... commodum suum facere, et boscos illos assartare, et in culturam
redigere. Charta alia tom. 2. pag. 176 : Totam hayam nostram de
Langewath... quam nobis et successoribus nostris per cartam suam Deafforestavit,
etc. Alia Henrici III. Regis tom. 3. pag. 125 : Ita quod bruilli prædicti
cum landis, pratis, et omnibus suis pertinentiis, tam in bosco, quam in plano
Deafforestentur, et quieti sint in perpetuum de regardo, vasto, venatione, et de
omnibus, quæ ad forestam vel forestarios, vel eorum ministros pertinent, quos quidem
bruillos prædictus Episcopus et successores sui assartare, excolere, et fossato sive
haia claudere poterunt, etc.
Blountin Nomolex. Anglic. :
Sciatis non omnino
Deafforestasse forestam de Brewood de omnibus quæ ad forestam et forestarios
pertinent. Quare volumus et firmiter præcipimus quod prædicta foresta et homines in
illa manentes et hæredes eorum sint Deafforestati in
perpetuum.Item
postulaverunt, ut Deafforestationes, pro quibus angustiabantur omnes divites plebis, a
Rege sæpius concessas, sed hactenus opere non completas, remota ulteriori dilatione
fieri juberet decretas. Vide Gul. Prynneum in Libertat. Angl. tom. 3. pag. 1142.
Disafforestare.
in
arbores et in silvam, sicut solebat esse primitus, redigendi.Jus Forestense, in chart. ann. 1017. Alsat. Diplom. num. 189.
Jus Forestiæ. in alia ann. 1196. ibid. num. 360.
rationabile estoverium, ut aiunt Practici, atque in iis Bracton. lib. 4. de Assisa novæ dissaisinæ cap. 41. et tit. de actione dotis cap. 18. scilicet
ad ædificandum, ardendum, claudendum, etc. Ugutio : Lucar, Fourestage. Tabularium S.
Dionysii de Capella diœcesis Bituric. Ch. 135 : Reddant Monachi de unoquoque furno
unam eminam avenæ de Forestagio, quamdiu acceperint silvas ad opus furnorum.
Charta Guillelmi Regis Sicil. ann. 1173. apud Ughellum in Archiep. Beneventan. :
Concedimus etiam in dicto Monasterio cedua lignorum absque ullis Forestagiis,
etc.
Ego Bernardus del Burg, et ego Geraldus... forestarii prædicti nemoris
donamus et concedimus Deo et B. Mariæ et Magistro Geraldo de Salis ejusque
successoribus in perpetuam eleemosynam Forestagium et omne aliud ex integro, quod
habebamus vel requirere poteramus in nemore quod Delonium vocatur. Inquisitio
de juribus Dalphin. in loco Visiliæ tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 122 : Item pro
Forestage seu nemore Visiliæ capiebat Sescalcus apud Visiliam pro qualibet bestia quæ
ibat ad nemus unum denarium in Nativitate Domini, et pro quolibet homine adducente
ligna unum obolum, exceptis hiis qui nemus habebant. Item habebat Sescalcus in
Forestage Sescalciæ in Nativitate Domini pro qualibet bestia 1. den. pro singulis
pariis bovum 1. den.Habebunt in eis (nemoribus) Forestagium et
pasnagium, et cætera omnia, quæ antecessores eorum habebant temporibus Comitum
Pictavensium, ita quod neque vendent, neque donabunt. Charta Idæ Comitissæ
Bononiensis in Tabul. S. Judoci : Eidem Ecclesiæ Forestagium condonavi et reddidi
de terra B. Judoci inter Cantiam et Asteiam adjacente, sive sit de ejus feodo, sive de
jure possessivo. Regestum Castri Lidi in Andibus fol. 50 : De nemoribus
Militum et feodalium de foresta ipsi habent exempla sua, tali conditione, ut ipsi non
poterunt exemplare, nec vendere, nec dare omne Forestagium. De foresta, sive sit de
domo, sive sit de dolio, sive de cuba, sive de merreno vinearum, dominus
de Lopelando habet totum Forestagium, scilicet de 12. den. 1. den. Charta
Joannis Comitis Augi : Do prædictæ Ecclesiæ (S. Michaelis de ulteriori
portu) avenam et frumentum de Verleio, quæ pertinet ad Forestagium, etc.
UbiNec non et medietas quistæ et Forestagii
valebant, etc. Ut in Constitut. Sicul. lib. 1. tit. 59. § 2 : Doanas,
Forestagia, plateatica, passagia, etc. Charta Herberti Vicecomitis Thoarcensis
ann. 1099. apud Sammarth. in Abbat. S. Florentii Salmur. : Castrum de Nois,
Forestagium, pasnaticum, vendam atque pedagium hominum S. Nicolai, etc. Charta
ann. 1247. in Regesto Comit. Tolosæ : Terras cultas et incultas, boscos et bartas,
prata et pascua, taillivos et expletivos, venationes et Forestagia, quercos, etc.
Et pro eadem deservienda dedissent viginti octo arpenta terræ suæ
apud Meriacum, et circiter quatuor libratas percipiendas in Forestagio et piscatione
quadam quam habebam apud Meriacum in Materna. Tabularium Veteris-Villæ :
Prædicti Milites in illa terra habere se Forestagium dicebant. Sed Johannes
Dolensis Johanni filio Gualterii de Laugan magistro forestario suo donavit 12. den.
Andegav. singulis annis reddendos de mangerio suo de Tiavel in excambio hujus
Forestagii. Insuper dimisit ei sciphos et scutellas quæ ipsi reddebant annuatim de
Forestagio suo de Tanoart ad curiam suam tenendam in die Nativitatis Domini et
Resurrectionis.Donavi... 3. forgias... liberas et absolutas et quitas, et omne ferrum, quod in
eis fabricabitur, ab omni teloneo, et Forestagio, et passagio, et ab omni genere
consuetudinum. In veteri Charta vernacula mentio fit du Forestage, qui se
leve à cause du four bannal.Consuetudinem quandam, quæ Forestagium appellatur, annis
singulis persolvendam Pithuerense capitulum reclamaret, etc. Forestage, eadem
acceptione, in Ch. ann. 1309. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 347. r°. col. 1 :
Les champars des terres et des lins, et les jarbes des Forestages de la ville,
prisiez diz livres Parisis... Derechef les tourteaux de Noel du Forestage, cinc solz
Parisis. Charta ann. 1303. in Chartul. Pontiniac. pag. 194 : Laquelle
redevance, est appellée chevaige, Forestage ou herbaige, pasturaige ou panaige des bois
de Contest. Alia ann. 1414. in Reg. 168. Chartoph. reg. ch. 66 : Pour
droit de Forestaige à cause de l'usaige qu'ilz ont en tous les bois d'usaige,... un pain
de deux deniers et un denier Parisis.Forestagiumpræsertim usurpatum fuisse pro Telonio seu pensitatione, quæ in forestis exigebatur a forestariis, pro plaustris et equis colonorum, aliorumve, qui per suæ forestæ
baillivas, seu limites, onera portabant : ita ut idem sit quod Cheminagium. Id iterum firmare licet ex Charta Edwardi I. Reg. Angliæ apud
Blountin Nomolex. Anglic. :
Et sint
quieti de theloneo et passagio, et de Forestagio, et theloneo aquarum et viarum forestam
meam contingentium.Forestagiumseu jus utendi foresta competebat, iis non modo
Forestagiipersonale est, non reale, ut definitum fuit in Camera Comput. Belli-joci ann. 1418. adeo ut destructa domo juri
Forestagiiobnoxia, jus quoque illud simul exstinguatur. Verum si aliæ domus ædificentur, earumque possessores eo jure uti voluerint, integram debent
Forestagiipræstationem : sed si duæ domus, vel, ut aiunt, duo foci conjungantur, tunc, licet eodem jure utantur, unicum tamen debetur
Forestagium.
Forestaige, eodem sensu, in Reg. 13. Corb. sign.
Habacucad ann. 1510. fol. 36 :
Pour le
Forestaige des bos de Guisy et Oresmeaulx..... A esté ordonné que Pierre Moittye.....
sera commis forestier et garde des bos d'Oresmeaulx.forestarii. Liber niger Scaccarii pag. 215 :
Et ego ipse
custodio Forestagium Regis de feodo meo, et debeo ire cum corpore Regis in servicio suo
paratus equis et armis, cornu meo in collo meo pendente.Ego vero illam nemoris quartam partem in manus meas libere
resignatam, tanquam meam propriam ab omni advocatione et villicatione et Forestaria,
et quorumlibet hominum incisione liberam et emancipatam, sæpe dictæ Ecclesiæ S.
Dionysii in eleemosynam... libere et legitime donavi. Vita S. Henrici Imper.
tom. 3. Julii pag. 759 : Contulimus ad supradictam Sedem Episcopalem villas cum
omnibus pertinentiis videlicet cum pratis, pascuis, campis, forestis, Forestariis,
cellariis, censibus, aquis, etc. Chartul. Capituli Ambian. : Sciendum
etiam quod in parte decimæ Forestarii habent Canonici duos modios, unum frumenti et
alium siliginis.du Pasin Stemmat. Armoric. :
Asserebat habere debere in plesseia et laeya, et
aliis nemoribus usuagium suum, tam ratione forestariæ seu forestarii, quod idem
Guillelmus habebat in foresta et nemoribus nobilis viri Petri Tornemine, quam pro
ratione successionis Gaufridi dicti Hersard, patris videlicet, ad portandum de lignis ad
sua ædificia construenda et reparanda, et ad pascendum porcos suos cæteraque animalia
sua in eisdem plesseia et laeya.
Præcipio quod defectus dictorum duodecim
modiorum, in Forestaria mea de Briodo, singulis annis in festo beati Michaelis, per
manus forestariorum meorum dictis monialibus persolvatur. Et volo et præcipio quod
quicumque dictam Forestariam tenuerit, etc.Concedimus iterum Foresterias Compendii et
Giroldi mesnilii propter ducentas et sexaginta libras ceræ, et totidem gallinas nobis
annuatim reddendas. Frosterie, eodem intellectu ; unde Frostier, qui ejusmodi præstationem debet, in Charta Frider. ducis Lothar. ann. 1255. ex Chartul. eccl. Romaric. ch. 33 :
Nous avons ou vaul de Champz trente dous Frostiers restorables et
douze peschours restorables, où nuls ne prent rien maques nous... Ou ban d'Arches avons
nous nostre Frosterie, que puet croistre et descroistre. In alia ann. 1295.
ibid. Fourestiers, pro
Frostiers.
Balia, ita appellata in Monasteriis et Ecclesiis Canonicorum, apud Innocent. III. PP. lib. 13. Epist. 55. cui forte forestarum incumbebat cura, aut advenientium extraneorum, quos
Forestariosnuncupabant.
Declaramus ut concessum tibi hujusmodi privilegium nullatenus extendatur ad...
prioratus, supprioratus, claustrales, Forestarias, cellarias, infirmarias, etc.Forestariosvocant.
Tegula percutitur, cum frater Forestarius
recens advenit. Necrologium Franciscanorum Silvanect. : Dedit isti Conventui
80. francos pro reparatione loci tam refectorii... quam Cameræ Forestariæ
contiguæ.forestarii. Charta Guill. de Castro-novo ann. 1202. in Reg. forest. comitat. Alencon. etc. ex Cam. Comput. Paris. fol. 65. r° :
Concessi in
foresta de Guernoile Forestariam custodiam et clientellam in feodo.Quod essent ab antiquo in possessione vel quasi
quieta et pacifica scindendi, capiendi, et portandi ligna pro usu calefagii, et
ædificiorum dicti Monasterii, necnon dandi et vendendi ea cuicunque pro libito suæ
voluntatis, ac ibidem venandi, ac fera animalia capiendi soli et in solidum et de feris
animalibus ibidem caput et pedes et alia usagia consueta a venatoribus habendi et
levandi, et etiam forestandi ibidem, et forestarios habendi et tenendi, et Forestale
levandi et exigendi a quibuscumque personis ligna capientibus, seu animalia sua
immittentibus in quadam parte nemoris, etc.Forestasseu silvas curat, servat :
Sergent de bois,
Necnon et diversa feraminum genera, seu et Forestarios cum ipsorum mansibus
in ipsa foreste per diversa loca commanentes.
Radulfus Filgeriarum
Dominus concessi Monachis Savigneii elemosinam quam dedit eis Conanus Dux Britonum in
foresta Redonensi, et tanquam primus et princeps Forestariorum eamdem donationem
confirmavi. Vide paulo inferius. Protoforestarius.
Custos silvarum, apud Gregorium Turon. lib. 10. cap. 10. et in Legibus Wisig. lib. 8. tit. 5. § 1. MS. :
Tant que il vindrent un pou ains l'esclairer
A la maison Bernard le Foreter :
Icil devoit le boschage gaiter.
Item, quod dicti Consules possint auro quolibet, seu quovis, creare unum Nuncium
Forestarium, seu Bannerium, qui habeat jurare in manibus dictorum Consulum, de bene et
fideliter habendo in regimine dicti banni, seu Forestarii, qui etiam executiones ad
instantiam et requestam dictorum Consulum faciat, et compellendo ad
solvendum talliam, seu tallias indictas, seu indicendas compellat, et forestas,
devesias, seu nemora dictæ Universitatis defendat et custodiat. Vide
Bannerius in Bannum 1.Custodes regii saltusdicuntur, apud Flodoardum lib. 1. Hist. Rem. cap. 20.
Custodes saltuum villarumque regiarum, in Chron. Fontan. cap. 1. Maurontus in Vita S. Richarii cap. 12. appellatur
Silvarum regiarum procurator; in Chronico Hariulfi lib. 1. cap. 19 :
Silvarum ad Regem pertinentium dispositor et custos ;
Regius Forestarius, apud Aimoinum lib. 5. cap. 47. et Ermentarium in Vita S.
Philiberti cap. 16. Ut majores nostri, et Forestarii, poledrarii, cellularii, decani, telonarii et
ceteri ministeriales ea faciant, et sogales donent de mansis eorum ; pro manuopera
vero, etc.forestariamfeodalem possidet, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 330. in Addit. ad Matth. Paris pag. 100. 101. et in Fleta lib. 2. cap. 41. ubi opponitur
Forestarius de non feodo. Forestarius capitalis de feodo, ibid. cui subsunt
Forestarii de feodo. Regestum Ludovici Ducis Andegav. fol. 99 :
Juhel
d'Avaugour Chevalier est homme lige du duc d'Anjou à cause d'une Foresterie Faiée sise
en la forest de Maienne. Forestariorum vero feodatorum munus hisce exequitur
Charta Arnaldi de Hispania Domicelli ann. 1273. in Regesto homagiorum Ducatus Aquitaniæ,
pag. 6 : Item dixit et recognovit se tenere in feudum a dicto domino villam et
homines de Botujas cum pertinentiis, et Custudiam saltuum, quos saltus dixit quod debet
custodire pro dicto Domino Rege : et si invenerit aliquem venantem, qui non debeat
venari pro natura sua, scilicet quod sit nobilis, aut jure suo debeat venari, debet
ipsum capere, et habere equitaturam suam, si quam habet, et canes, et debet personam
reddere in castro Burdegal. et si habeat venationem, primum quarterium debet portare
Constabulario, et de gagio tertiam partem. Charta Joannæ Reginæ Castellæ et
Comitissæ Pontivi ann. 1255. ex Tabulario S. Vulfranni Abbatisvill. pag. 20 :
Volumus etiam, quod Custodes forestæ nostræ, quicumque sint, teneantur erga
Capitulum juramento præstito apud Cresciacum, quod nemus prædictum Decani et Canonicorum
fideliter abservabunt, ita quod de omnibus foresteris et emendis in dicto nemore
evenientibus... medietatem percipient, sub juramento custodum nemoris sibi super hoc
præstito. In ejusmodi Forestariorum abusus pluribus invehitur Petrus Blesensis
Epist. 95.Parcite mihi, quia sum de sancta Juliana et Foresterius defensalis
dominæ Ducissæ.forestascurat, Gall.
Officiales omnes debent jurare, scilicet justitiarii
secreti,... magistri Foresterii, magistri massarii, etc.Si quis civium terram extra civitatem alicubi in
episcopatu tenet,... non potest cogi ut fiat ibi villicus, sive
Forestarius. Vide infra Forestus.Item, quod
Consules,... potestatem habeant custodes villæ et Foresterios hortorum, vinearum,
agrorum et aliarum possessionum instituendi.Martinus colonus S.
Germani habet secum infantes 11... et est Foristarius de silva et vinea dominica.
Forstarios et custodes ex antiquo possidet in vineis supradicti loci.
Codex MS. Irminonis Abb. Sangerm. fol. 72 : Cum ministerialibus duobus, id est,
Forstario et decano qui retenent pro se sol. 1. et denar. 111.
Justitiarius de foresta, dicitur Matthæo Westmonasteriensi ann. 1252. et Rogero Hovedeno pag. 784. Erant autem duo simul, quorum hic Cis-Trentanis, ille ultra Trentam constitutis forestis præfectus erat.
Protoforestarios Angliæaliquot recensent Scriptores.
de Novavilla, Matthæus Wesmonast. ann. 1211. et Matth. Paris. ann. 1244. Rog. Hoved. pag. 784.
Passelew, in partibus australibus Angliæ, usque ad eumdem fluvium Trenta, quibus successores dati ann. 1253.
Justitiarii forestarum, et Itinerantesnude dicti sunt, quorum alter Cis-Trentanis, alter Ultra-Trentanis forestis præfectus est. Rogerus Hovedenus, de Henrico II. Rege Angl. pag. 624 :
Eodem anno obiit Thomas filius Bernardi qui post decessum Alani de Neovilla
constitutus erat summus Justitiarius omnium Forestarum Angliæ a domino Rege : quo
defuncto Dominus Rex divisit forestas suas Angliæ in diversas partes, et unicuique
partium præfecit quatuor Justitiarios, videlicet duos Clericos, et duos Milites, et 2.
servientes de domo et familia ipsius custodes venationis et viridis super omnes alios
forestarios tam Regis, quam Militum et Baronum, et misit eos placitare placita forestæ
secundum suprascriptam assisam forestæ. Idem pag. 784 : Per Hugonem de
Nevilla summum Justitiarium omnium Forestarum Regis in Anglia. Meminit idem
Justitiariorum Forestarum itinerantium.