foresterius
forestæ. Vide Foresta.
Dominus Conradus de Monte-magno de Pistorio, datus a D. Rege Carolo, fuit
capitaneus Foresterius civitatis Parmæ. Ibidem ad ann. 1271. col. 785 :
Et per commune Parmæ solvebatur ducentibus blavam Forestariam in Parma ad
vendendum xii. imperiales de stara frumenti. Ibidem ad ann. 1292.
col. 823 : Romani præliati fuerunt simul de mense Februarii, et spoliaverunt
Ecclesias et loca religiosa et Foresterios. Ibidem ad ann. 1307. col. 864 :
Potestas vero Parmæ cum militia civium et Foresteriorum communis Parmæ
equitaverunt eundo in succursum communis Placentiæ. Interdum tamen pro quovis
extero sumitur ; Foresterii et extraneæ personæ, in Charta ann. 1403. ex Archivo S. Victoris Massil. Vide Forestanus.
Ipsa ligna
exportantur extra territorium dictorum communium ad partes extrinsecas et
Foresterias. Stat. Mantuæ lib. 1. cap. 65. ex Cod. reg. 4620 : Ordinamus
quod nulla persona magna vel parva, terreria vel Foresteria, cujuscumque sit
conditionis, audeat, etc.