Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

forestel

FORESTEL
,
Forstel
,
Forstal
, Criminis in via perpetrati reus, viæ obstructio, itineris interceptio, a Saxonico fore, quod est præ, vel ante, seu fare, via, et stal, statio, septum ; Thorpio a Fore, ante, et stellan, salire, Assultus. cujus quidem delicti cognitio ad solum Regem spectat, ut est in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 10. 12. 35. 59. Eædem Leges Henrici cap. 80 : Si in via regia fiat assultus super aliquem, Forestel est. Infra : Forestel est, si quis ex transverso incurrat, vel in viam expectet, et assaliat inimicum suum. Si post cum expectet, vel evocet, ut illerevertatur, in eum non est Forestel. Foristallis transgressio, videtur id delictum appellari in Curia 4. Burgor. Scotic. § 2. apud Skenæum pag. 153. At Spelmannus Forstallis pro rescussa averiorum usurpari ait in Statuto Walliæ anno 12. Edw. I. In MS. Cod. Ecclesiæ Roffensis ad calcem, apud H. Wanleium de Antiq. litter. Septentr. Forsthal, id est, Resistere, averiis captis, pro namio. Vide Foristallum et alio sensu Foristallare. Varie autem hæc vox scribitur :
Forestal
, in Legibus Henrici I. cap. 10. et in Monast. Angl. tom. 2. pag. 827.
Forestæl
, in iisdem Legibus cap. 35.
Forstel
, ibidem cap. 12.
Forstal
, et
Forstalles
, ibidem cap. 59. extremo.
Forestallum
, Cognitio ac jurisdictio de Forestalli crimine, quæ alicui conceditur, in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 110. 112. 133. et tom. 3. pag. 4.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list