Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

forfang

FORFANG
,
Forfeng
,
Forefeng
, et
Forfengen
, voces ejusdem originis et notionis : a Saxonico forefang, vel fore-feng, vocabulo composito ex fore, ante, et fang, captio, prehensio, apprehensio. Est igitur Forfang, Spelmanno captio obsoniorum, quæ in foris aut nundinis ab aliquo fit, priusquam minister Regis ea ceperit, quæ Regi fuerint necessaria. Fleta lib. 1. cap. 47. § 15 : Forfeng, quietantiam prioris prisæ designat. In hoc enim delinquunt burgenses London. cum prisas suas ante prisas Regis faciunt. Vide Leges Inæ Regis cap. antepenult. et Leges Willelmi Nothi vernaculas cap. 6. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 669. etc. Vide Prisa.
Forbenge
, Eadem notione, in Charta Henrici I. Reg. Angl. ann. 1123. apud Th. Blount in Nomolex. Anglic. : Et sint quieti de wardwite, et de utlewe et Forbenge et withfange, etc.
Forfang
, et
Forfangum
, in Legibus Adelstani, Forisfangium, in Legibus Inæ cap. 59. 76. 79. dicitur esse præventio vel anticipatio, seu certæ pecuniæ quantitas, quæ ei datur, qui rem furto ablatam de manibus latronum excussit, et pro modo valoris datur a rei domino.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list