gipo
Porpoent, Gallice et Britannice, in Catholico Armorico. Expressit nostrum
Jupon.
le Fournier:
Nullus homo cujuscumque
conditionis existat in civitate Massiliæ de cetero portare audeat
supertunicale, tunicam, cotardiam, jaquetum, Giponem ; quando desuper portabitur,
vestis illa superior sit et esse debeat longitudinis usque genu, nisi sit marinarius
navigando, cursor, leno vel latro, aut alius brevis conditionis, quæ vestis superior
sit in rotunditate sex palmorum ad minus. Deinde prohibetur, ne Magistri Giponum, aliive sartores aliter vestes concinnent, quam hic statuitur. Quod si quis contraierit rogabitur Episcopus, ut excommunicatione coerceat delinquentem. Ea tum erat Massiliensium sollicitudo, ne quid parum decens esset ac modestum in vestibus. De eadem re audiendi Patres Concilii Aptensis ann. 1365. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 334 :
Item (inquiunt) cum nostri domicelli seu scutiferi, qui ex
nobis aliquid tenent in numero excessivo ultra quem eis esset expediens, calamistrati
incedent ut feminæ, et cum vestibus seu diploidibus, hoc est, Gipponis tam brevibus,
ut femoralia et signa posteriora eis appareant ... duximus auctoritate præsentis
Concilii providendum, ut nostrum quilibet vestes suis domicellis seu scutiferis, quos
tenebit, fieri faciat longitudinis competentis sic quod saltem subtus genu quatuor
digitos protendantur, quarum manicæ nodum attingant brachii, etc. Plura etiam
statuunt Cistercienses de Gipponibus Monachor. apud eumdem Martenium laudati tomi col.
1577. 1580. 1585. et 1590. Solis nunc mulieribus apud Gallos nota est vox Jupon, qua crocotulam intelligunt seu tuniculam interiorem. Vide Jupa.