girdella
Girdle. Leges Burgorum Scoticorum, cap. 125. § 1 :
Hæres habebit ad domum suam ista utensilia,...
patellam, cratem ferream, Girdellam, mortarium, etc. At quid zonacommune habet cum instrumentis culinariis ? Vide igitur, an legendum sit
girgillum, id est,
rotam hauritoriam, uti vocem interpretantur Isidorus lib. 1. cap. 15. et veteres Glossæ. Nihil tamen temere definio.