gypsa
truculenta ~ae crudelitas
gypsa spiris sinuata malignus / caerula ‥ extollit colla
gypsam ‥ migrare
heu miseri, talem, mortales, spernite gypsam
†cypsam,dracan
Dipsas, Serpens. Althelmus, de Laude Virginum cap. 26 :
Et iterum Gypsas spiris sinuata malignis,
Cærula pestiferis extollit colla venenis.
Gypsa, semel ac iterum cap. 45 :
Jusserat et Gypsam verbo torrente migrare.
Et lib. de 8. principalibus vitiis cap. 8 :
Hinc metuat multo Gypsam lacerare superbam.
Alvarus Cordubensis in Hymno in S. Eulogium :
Rector dum populos docte reficeret,
Gypsam cum doceret fragmine perdere,
Turbam multiplici germine lauream
Gœlesti rutilus agmine provehit.
Ita in MS. legi monet Ambr. Morales, qui vim vocis gypsamignorans, versum sic emendavit :
Gypsum cum diceret fragmine prodere.
Quasi vas terrenum aut testaceum fractum, Legem Mahumeti esse diceret. Sed nihil
mutandum fuerat. Gipsumdixit cap. 17 :
Nam Gipsum miseros quod dudum faucibus atris
Sorbuit, etc.
Passio S. Victoris Massiliensis :
Cum videas ipsum quod habes pro numine Gypsum.