gypseae
Lapis specularis, lapis Lunæ. Afroselinum,
secundum Albertum, est lapis ad modum vitri perspicuus. Dicitur autem in Hispanorum urbe
Segundia primitus inventus esse. Ego autem vidi illum abundantius inveniri in diversis
partibus Theotoniæ : et vidi etiam in Gallia inveniri cum Gypso : quia est Gypsi
extremitas quædam. Effusius autem scinditur in quaslibet partes tenues, et fiunt inde
Fenestræ, sicut de vitro : nisi quod loco plumbi oportet ponere lignum. Vide
Isidor. lib. 16. cap. 3. lib. 19. cap. 10. Gypsearum Fenestrarummeminit Leo Ost. lib. 3. cap. 29. (al. 27.) 33. (al. 31.) 32. (al. 34.)