indictum
secundum ~um regis Pippini
~um, G.ban , edictum,ban
sciatis me concessisse et charta mea confirmasse quod omnes qui venient ad ~um S. Trinitatis de Fiscano singulis annis ‥ habeant meam firmam pacem et custodiam
Edicunt Reges, indicit festa Sacerdos,
Præsulis Indictum, dic Edictum fore Regum.
Charta Caroli M. in Actis Episcopor. Cenoman. pag. 261 : Quia nostram
jussionem atque nostrum Indictum et præceptum contemsit atque
prævaricavit.Indictum census, apud Joannem Sarisber. Epist. 159.
Lendit, eadem notione, in Charta Phil. VI. ann. 1340. ex Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 632 :
Nostre
Lendit ou païage et bastage de S. Julien en Minerbois, en la séneschaussée de
Carcassone.Constituit etiam idem
Apostolicus, et edicto jussit, ut in eodem termino, quo dedicationem fecerat, Indictum
publicum celebraretur unoquoque anno apud sanctum Nicolaum, et septima pars
pœnitentiarum populo convenienti ad illam celebritatem dimitteretur. Vide Gesta
Consulum Andegavensium tom. 10. Spicilegii pag. 396. Charta Innocentii PP. pro Monasterio
Corbeiensi, in Tabulario ejusdem Monasterii damasceno operto ch. 7 : Indictum
quoque sicut hactenus Corbeiensis Ecclesia celebrare consuevit, vobis confirmamus, et ne
quis eos, qui ad ipsum Indictum conveniunt, in bonis vel in personis offendere vel
molestare præsumat, auctoritate Apostolica prohibemus. Charta Henrici I. Regis
Angl. in Tabulario Fiscanensi fol. 6 : Sciatis, me concessisse et charta mea
confirmasse, quod omnes, qui venient ad Indictum sanctæ Trinitatis de Fiscano singulis
annis a die Dominica in Ramis Palmarum, usque ad clausum Pentecosten, habeant meam
firmam pacem et custodiam, ut salvi et securi eant et redeant per totam terram meam, de
quacumque terra sint, nisi sint fugitivi de terra mea pro muldro, vel furto, vel alio
scelere.nundinum Indicti, in Charta Ludovici VI. ann. 1124. apud eumdem Doubletum pag. 854. appellantur, hodie
la Foire du Lendit. Nangius in Chronico :
Eodem tempore
attulit ipse Rex Carolus Calvus ab Aquisgrano ad Ecclesiam sancti Dionysii in Francia
Clavum Dominicum et spineam Coronam, quam Carolus M. annis suis ibidem in Ecclesia B.
Mariæ olim a se fundata, reposuerat. Et nundinas Indicti in platea quæ Indictum dicitur,
quolibet anno in secunda quarta feria junii fieri instituit : et venientibus ad
benedictionem illarum nundinarum indulgentiam tertiæ partis peccatorum fieri et relaxari
per PP. et Episcopos totius Galliæ sicut antea Carolus M. Aquisgrani
fieri impetraverat. Sugerius in Ludovico VI. pag. 313 : Rex exhilaratus,
nec ingratus ad protectores suos sanctissimos Martyres humillime devenit ; eisque post
Deum gratias magnas referens, coronam patris sui, quam injuste tenuerat, (jure enim ad
eos omnes pertinet) devotissime restituit, Indictum exterius in platea (interius enim
Sanctorum erat) libentissime reddidit, etc. Idem in lib. de Reb. in administratione sua gestis cap. 1. a Ludovico VI. has nundinas, si non institutas, certe Monasterio Sandionysiano concessas videtur innuere :
De Indicto vero, quod Dominus
Ludovicus pater B. Dionysio dedit, etc. Charta Philippi Aug. ann. 1215 :
Convenient Præpositum sancti Dionysii in loco, in quo Indictum solet
convenire. Supra : Mercatores, qui venient ad nundinas Indicti.
Vide eumdem Sugerium de Consecrat. Eccl. sancti Dionys. pag. 355. et Chartam ann. 1218. in
Probat. Hist. Montmor. pag. 84. et Bulæum de Academia Parisiensi tom. 1. pag. 196.Centum solidi Paris. annui redditus, quos ego
percipiebam singulis annis in bursa dicti dom. abbatis apud S. Dionysium die
benedictionis Indicti. Ou mois de Jugn le Diemenche après la bénéiçon, in Ch.
ann. 1280. ibid. pag. 397. col. 2. Alia ann. 1314. in Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 9 :
Le Dimanche prochain après la béniçon du Landit. Vide infra
Landicum.Omnimoda jurisdicio et justitia alta, media et bassa in campo sive terra, in quo
ab antiquo est consuetum teneri et sedere Inditum.Indictinundinæ fiunt, usurpat Rigordus ann. 1205 :
Psalmos cum orationibus psallendo usque Indictum venit.indictoseu nundinis Sandionysiensibus celebris. In Tabul. S. Mart. de Campis exstat arestum
par lequel une femme amoureuse,
qualifiée Reyne du Lendit, fut contrainte vuider d'une maison assise en la censive de S.
Martin.des Aisin Biturigib. ann. 1301 :
Si autem Indictum fieri oportuerit in villa, per vavassores et per burgenses
villæ fiet, vel per illos, quos dominus villæ mitteret ad Indictum
faciendum.