indiculus
indĭcŭlus, ī, m. (index), table des matières : Symm. Ep. 6, 49.
indicitur, quæ videtur vocis origo. Nam in Vita sancti Desiderii Episcopi Cadurc. cap. 8. habetur
Indiculus Dagoberti Regis, ad Sulpitium Archiepiscop. Bituricensem,
quo præcipit, ut eum ad Cadurcensem Ecclesiam ordinet ac consecret ; cujusmodi est formula
6. apud Marculfum lib. 1. quæ inscribitur Indiculus Regis ad Episcopum, ut alium
benedicat. Sic porro Dagoberti Indiculus clauditur : Quod vero indicimus,
manus nostræ subscriptione, ut mos est, decrevimus roborare. Dagobertus Rex
subscripsit. At cum apud Marculfum similis Epistola form. 5. ejusdem exstet
argumenti cum hoc titulo : Præceptum
de Episcopatu, putat Bignonius, id esse discriminis inter
Indiculum, et
Præceptum, quod
hocmajoris fuerit auctoritatis diploma, non modo manu propria subscriptum, sed etiam sigillo roboratum, quo caruerit
Indiculus. Idque elicit ex Capit. Caroli Magni lib. 3. cap. 58 :
Et si
sacramentales homines cum ipso venire renuerint, jussione Dominica, aut Indiculo, aut
sigillo ad palatium venire cogantur. Indiculos ejusmodi Regum, eorum manu
subscriptos docet præterea Epistola Sigeberti Regis ad eumdem Desiderium, quæ est 17. ex
iis, quas edidit Canisius : Et ut certius credatis, hunc Indicolum manu propria
subter subscripsimus : Syggibertus Rex sub. Ita porro pro Epistola præceptoria
Indiculumusurpant Hormisdas PP. apud Baron. ann. 515. n. 24. ann. 519. n. 3. Gregorius Turon. lib. 5. cap. 45. lib. 8. cap. 28. Fredegarius Scholast. cap. 40. Marculfus lib. 1. form. 26. 27. Agobardus de Insolentia Judæor. pag. 61. Capit. Caroli Calvi tit. 11. Anastasius in Nicolao I. pag. 211. tom. 1. Histor. Franc. pag. 883. Hincmarus Remensis Opusculo 34. § 4. in Concilio Dusiac. 1. part. 2. cap. 27. Asserus de Reb. gest. Ælfredi pag. 14. ubi perperam
Indiliculusbis legitur, etc.
Indiculorum bibli, in Epistola Alberti Abb. Miciacensis ad Johannem XVII. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 440.
indicaturaut notificatur. Nomen cæteroquin genericum, quo non unius speciei literæ significantur. Vanum est quod inter
Indiculum, et
Præceptumassignat discrimen Bignonius :
Indiculosquippe ut et
Præceptasigillo aut annulo regio roborata fuisse docet Agobardus de Insol. Judæor. pag. 61 :
Venientes itaque primum Judæi,
dederunt mihi Indiculum ex nomine vestro, et alterum ei qui pagum Lugdunensem vice
comitis regit, præcipientem illi ut auxilium ferret Judæis adversum me. Quos Indiculos,
licet ex sacro nomine vestro recitarentur, et vestro annulo essent signati, nullatenus
tamen credidimus ex judicio vestro tales prodisse. Consule novum Tract. diplom.
tom. 1. pag. 270.