iuncta
Sunt etiam Suprajunctarii super Junctas, id
est, populorum turmas, a domino Rege quasi Paciarii constituti ; quorum est ipsas
Junctas, cum necesse fuerit, evocare, et si eas exercitum facere contigerit, vel
repentinum concursum, Appellitum vulgariter nuncupatum, ipsas Junctas, sive populum
gubernare. Qui debent fidejussores dandos Junctis, et cautiones recipere pro eisdem, et
pignorare eos, qui ad exercitum non vadunt, vel concursum non exierint suæ Junctæ.
Caveant tamen Junctarius, atque Junctæ, quia si quis damnum in suis possessionibus, vel
rebus pecuniariis duxerit infligendum, nisi prius per Justitiam alicujus villæ domini
Regis, quam id faciant, sententialiter fuerit judicatum, totum damnum quod
fecerint, dupli restituere compellentur. Reliqua vide apud Blancam in Commentar.
Rerum Aragon. pag. 784. Oyhenartus in Notitia Vasconiæ lib. 1. cap. 6. Junctasa Latino
Jungeredictas putat, quasi
uniones: quibus præerant
Suprajunctarii, a populo electi, et a Rege confirmati, quorum munus erat in latrones, grassatores, ac sicarios conjuratas populorum acies educere : unde
Paciarii, etiam dicuntur apud Michaelem
del Molinoin Repertorio pag. 232. col. 3. Idem in voce Miles :
Milites Aragoniæ tenentur sequi Paciarios
contra fractores pacis. Sunt autem in Aragonia Suprajunctariiquinque,
quia quinque sunt Junctæ Aragonum, videl.
Junctæ Cæsaraugustæ, Oscæ,
Suprarbii, Exeæ, et Tirasonæ, ut idem Scriptor tradit in voce
Suprajunctarii : ubi præterea observat, in Ripagurcia et Suprarbio primitus
fuisse magistrum, qui Paciarius Catalaniæ, dicebatur ; sed postmodum statutum, ut is
Suprajunctariusvocaretur.
Vicarii et Paciarii Catalaniæhabentur præterea lib. 1. Foror. Aragon. pag. 13. v°. Edit. 1624. Sunt porro ii meri executores, neque habent aliquam cognitionem causarum. Vide Hermendatum, et Huesium.
Junctodicitur cœtus consiliariorum.
Ordinamus quod dehinc usque ad mensem Madii et ab inde ad
duos annos proxime venturos aliquis baro, miles, homo de paratico, civis vel homo villæ
honoratus nequeat... Junctas de rebellione facere.Antequam Episcopus in Synodum
procedat, duo majora signa sonant, quod ad Junctam provocant, propter Clericos in unum
congregandos.Et in uno
quoque foro unam Junctam salis. Alia ann. 1473 : Une Jointée d'icelui
grain, en assemblant les deux paumes de la main ensemble. Vide Junctum
1.Item, quod omnes
Torcimanni sint et esse debeant æquales in Torcimannia, et in eis non sit aliqua
prioratas (leg. prioritas) nec differentia, et solvatur dictis Torcimannis
pro eorum Torcimannia milliarenses quinque de auro, de omni centenario bisantiorum
tantum, et sine aliqua Juncta.Le Beuftom. 5. Hist. diœc. Paris. pag. 172 :
Notum compareat nos de
transmarinis partibus pretiosas reliquias noviter attulisse, unum videlicet de crinibus
Virginis gloriæ et Junctam unam de manu S. Matthei apostoli.