litaniae
Kyrie eleison, quod in Missa dicitur etiam appellatum fuit
Litania, ex eo quia supplicatio sit, ut observant Macri fratres in
Hierolexico.Litaniæ, id est, Rogationes. Ordo Romanus : Litania, Græce, Latine
Rogatio dicitur, inde et Rogationes.
Letaniæ autem
Græco nomine appellantur, quæ Latine dicuntur Rogationes. Inter Letanias autem et
exomologesim hoc differt, quod exomologesis pro sola peccatorum confessione aguntur ;
Letaniæ vero, quæ indicantur propter rogandum Deum et impetrandam in aliquo
misericordiam ejus, sed nunc jam utrumque vocabulum sub una designatione
habetur. Johannes de Janua : Notandum autem Litanias non
tantum dici illam recitationem nominum, qua Sancti in adjutorium vocantur infirmitatis
humanæ, sed etiam cuncta quæ supplicationibus fiunt, orationes (al.
rogationes) appellari. Litania autem Sanctorum nominum postea creditur
in usum assumpta, quam Hieronymus Martyrologium, secutus Eusebium Cæsariensem, per anni
circulum conscripsit, ea occasione ab Episcopis Chromatio et Heliodoro illud opus
rogatus componere, quia Theodosius religiosus Imperator in Concilio Episcoporum laudavit
Gregorium Cordubensem Episcopum, quod omni die Missas explicans, eorum Martyrum quorum
natalitia essent, nomina plura commemoraret. Cum autem Litaniæin Processibus publicis fere semper concinerentur, quousque ad Ecclesiam in qua fiebat
Statio, vel ad locum statutum perveniretur.
Constituit ut
diebus Annuntiationis Domini, Nativitatis, et Dormitionis sanctæ Dei Genitricis,...
Litania exeat a sancto Adriano, et ad sanctam Mariam populus occurrat. Ita etiam
in Honorio I. Stephano III. Gregorio I. etc. et ipsemet Gregorius M. lib. 11. Epist. 2.
Aimoinus lib. 1. Histor. Franc. cap. 25. et alii. Sed et Græci Byzantini Litaniarumvero seu precum, quæ in hisce Processionibus cantabantur, formulas veteres descripsere Menardus in Notis ad librum Sacramentorum Gregorii pag. 156. Henr. Meibomius post Witikindum pag. 137. 138. Guill.
le Peiratlib. de Capella Regia pag. 749. Mabill. tom. 2. Analect. pag. 682. et Baluz. in Appendice ad Capit. n. 95. Quæ haud multum differunt ab hodiernis nostris Litaniis. Rythmicas aliquot etiam
Litaniarumformula in Libro precum circa finem
Sancti Gabriel, Raguel, Raphael, sanctæ Fides, Spes et Charitas. Quisnam ille sit
Raguelinter Angelos cooptatus,
Razielnuncupatur Seldeno in suis Otiis theologicis et Cabalistis, quem Adami præceptorem fuisse somniant. Vide Calmet. in Dissert. de bonis et malis Angelis.
Litaniama
Letaniadistinctam vult Papebrochius in Comment. ad S. Leonem PP. III. tom. 2. Jun. pag. 579. col. 2. Prior enim, inquit vir doctus, aut pro supplicatione populariter instituta, vel pro certa Dei Sanctorumque ex ordine invocandorum formula accipitur. Letania vero lætum ac festivum diem significat, ut patet ex Regesto Gregoriano lib. 4. epist. 54. ubi papa
Letanias solennes, id est dies solenniter festos enumerat, quibus archiepiscopos licet pallio uti : atqui nunquam is utitur pallio extra ecclesiam ; et extra illam fiunt
Litaniæ.
Hanc autem legimus statutam a S. Gregorio propter imminentem cœlestis iræ
mucronem. Jussit autem fieri in eodem die Litaniam septenam, ita præcipiens : Litania
Clericorum exeat ab Ecclesia B. Joannis Baptistæ : Litania virorum ab Ecclesia S.
Marcelli Martyris : Litania Monachorum ab Ecclesia SS. Martyrum Joannis et Pauli :
Litania ancillarum Dei ab Ecclesia BB. Martyrum Cosmæ et Damiani : Litania feminarum
conjugatarum ab Ecclesia B. Petri et Martyris Stephani : Litania viduarum ab Ecclesia B.
Martyris Vitalis : Litania pauperum et infantum ab Ecclesia B. Martyris Ceciliæ.
Quæ quidem desumpta sunt ex ejusdem Gregorii Epist. 2. lib. 11. cuiLitania major, dicitur in eadem Epist. et lib. 2. ante Epist. 1.
Hic instituit per Septiformem Litaniam
placare iram Dei : septiformis autem ideo dicta est, quia in primo choro fuit omnis
clerus, in secundo abbates cum monachis, in tertio abbatissæ cum congregationibus
suis, in quarto omnes infantes, in quinto omnes viduæ, in sexto omnes laici, in
septimo omnes conjugatæ. Quod hæc ab Ordine Romano nonnihil discrepent idcirco
exscripsi. Codex MS. 28. S. Vict. Paris. fol. 118. v°. col. 2 : La premiere
Létanie en trois manieres est apelée. Au premier, Létanie gregnour. Au secont est dite
Procession de sept fourmes. Au tierz est dite Croix noires.Ut Letania major more Romano ab omnibus in 7. Kl. Maii celebretur.
vii. Kal. Maii Nat. S. Marci Evangelistæ. Letania major.
Inter præcipuas festivitates recensetur lib. 1. Capit. cap. 158.Rogationum, et in triduo ante Ascensionem Domini celebratur, a Mamerto Viennensi instituta. Anastasius in Leone III. PP. pag. 123 :
In Litaniis, quæ ab amnibus
Majores appellantur.
Placuit nobis ut
Letania major observanda sit a cunctis Christianis diebus
tribus.Eodem tempore, cum de more Gallico Letaniarum, id est rogationum solemnia
agerentur, etc. Eadem etRomanadistinguatur : quæ
Litaniæ indicendæ, monet Rosweidus.
Litanias omni tempore bis in mense a se
faciendas spondet Episcopus recens consecratus summo Pontifici, in Diurno Romano
cap. 3. tit. 7. Extr.Quina, Terna. Ordo Romanus :
Interim schola jussa facit Litaniam ad
fontem ante altare, primo Septenam ; et spatio facto, faciunt alteram quinam ; ita enim
inchoatur. Stat primicerius unus in dextro choro, et dicit cum ipso, Kyrie eleison : et
respondet secundicerius cum sinistro choro, Kyrie eleison usque ter. Deinde Christe
eleison usque ter. Hoc fiunt septem vices repetitæ : unde et Septenæ dicuntur. Post hæc
Christe audi nos usque septies, et sic per ordinem. Hoc ordine, intervallo facto,
sequuntur, ut prædictum est, Litaniæ Quinæ, id est, quinquies repetitæ. Acta
Udalrici Episc. Augustensis : Baptizatis tribus pueris cum Septena Litania.Incipiant in medio choro Letaniam Septenariam et ibidem finiant,.... qua letania
finita usque ad ordinem Virginum, duo alii canonici de grandi statu incipiant
Quinnariam ;... hac letania ibi terminata,... duo de majoribus ecclesiæ incipiant
Ternariam Letaniam.Letaniam planam et consuetam cantant duo
pueri, succentore eos docente.Hic beatissimus vir pro salute
provinciæ et omnium Christianorum omni Sabbatorum die Lætaniam omni postposito neglectu
fieri statuit. Idem de Honorio PP. I. refertur infra.Litaniæseu supplicationes fieri maxime consueverant cum aliquod a Deo beneficium impetrare,
Nos autem Domino
adjuvante tribus diebus Litaniam fecimus, id est, Nonis Septembris, quod fuit Lunis die,
incipientes, et Martis, et Mercoris, Dei misericordiam deprecantes ut nobis pacem et
sanitatem atque victoriam et prosperum iter tribuere dignetur... Et a vino et carne
ordinaverunt Sacerdotes nostri, qui propter infirmitatem aut senectudinem aut
juventudinem abstinere poterant, ut abstinuissent.... et interim quod ipsas Litanias
faciebant, discalceati ambulassent. At in solemni gratiarum actione jejunium non
indicebatur. Constitutio Pippini Regis ann. 764. ibid. col. 186 : Et ob hoc atque
pro aliis causis nostris opus est nobis illi gratias agere... Sic nobis videtur, ut
absque jejunio indicto unusquisque Episcopus in sua parrochia Letanias faciat, non cum
jejunio, nisi tantum in laude Dei. Hac erat etiam Ecclesiarum pia consuetudo, ut
jejunio Litaniarumque obsecrationibusvacarent, priusquam de eligendo pastore convenirent. Vide Epistolam Hincmari Remensis ad Clerum et plebem Cameracens. tom. 2. Capitul. col. 596.
quas Patres nostri, inquit Concilium Turonense II. can. 17. in Kalendis
Januarii fieri statuerunt ad calcandam Gentilium consuetudinem. Vide Concil.
Toletan. IV. can. 11.Litaniisseu processionibus meminit Will. Brito lib. 11. Philipp. ubi de celebri vexillo Sandionysiano :
Ast Regi satis est tenues crispare per auras
Vexillum simplex, cendato simplice tectum
Splendoris rubei, Lethania qualiter uti
Ecclesiana solet certis ex more diebus.
Obmissis vij. psalmis et
Letania, missa pro eisdem defunctis in conventu celebranda, nunquam
intermittatur. Testam. Guill. Arnaldi de Bellovidere civis Tolos. ann. 1472 :
Ordinavit dictus testator quod die suæ sepulturæ... dicatur sive cantetur Letania
vocata Exaudis.Quod parochianis Presbyteris, quum ordinantur, officialis libellus
debeat dari ; et iidem Presbyteri in Litaniis sint de officio requirendi ; id
est, si recte interpretor, de singulis ad eorum officium pertinentibus interrogentur
ordinate.Honorius I. natione Campanus... constituit ut omni
Sabbato procederent Letanice ad S. Petrum.