lobia
Galerie: ex
LaubTheuton. Folium, quod ejusmodi deambulatoria in prædiis rusticis, foliis obducantur et operiantur.
Laubaet Murator. Antiq. Ital. tom. 2. col. 168. D.
In quo loco
rivulus delabitur in Sambram : quem Laubacum vocant, eundemque putant loco nomen
dedisse : licet sint aliqui pro opportunitate capiendarum ferarum : undique enim saltu
cingitur, vicinaque erat Liptinas fisco tunc regio et prisco nomine permanente Forestis
adhuc dicitur, eo quod Rex pergens venatum, ibi sibi fieri jusserat obumbraculum ad
temperandum solis æstum, quod Lobiam vocant. Inde putant locum dictum nomine permanente,
rivulumque a loco, non locum a rivulo nomen traxisse, quod videtur magis verisimile
esse. Teutones hoc astipulare videntur : nam locus ille eorum lingua Lobach
dicitur ; et Lob quidem vocant obumbrationem nemorum, Bach autem
rivum : quæ duo si componantur, faciunt obumbraculi rivum. Ita
Lobiausurpatur in Charta Guntranni Reg. apud Sanjulianum in Cabilone pag. 382 :
Solarium vero cum caminata illi de Gergeiaco et de Alciaco faciant : illi autem
de Mercureis et de Canopis Lobiam ædificent. Chronic. Abb. S. Trudonis lib. 10 :
Domus infirmorum habens fumariam, sive focariam, capellulam, Lobiam, cameram
dispensatoriam, etc. Charta ann. 1201. apud Puricellum in Ambrosiana Basilica
pag. 1164 : Item peto, ut tectum seu Lobiam removeant penitus et auferant, quam
fecerunt, vel fieri fecerunt juxta murum Ecclesiæ, etc. Tectum nude appellatur
pag. 1169. Charta alia pag. 1170 : Et etiam Lobiam per quam intrant Canonici
Ecclesiam S. Ambrosii.
Juxta Lobiam marmoriam, Lobiam sub diversis arcubus complevit, ubi subtus sunt
plura campsorum
habitacula.Habet mansum dominicatum, casam cum
Laubia et cellario, et caminata, et quoquinam. Infra : Habet mansum
dominicatum, casam cum solario, et cellario, et caminata, Laubia, horrea 2. etc.
Placitum Ludovici IV. Imp. ann. 904. apud Ughellum tom. 1. pag. 851. quod peractum dicitur
in palatio quod est fundatum juxta Basilica beatissimi Principis Apostolorum, in
Laubia magiore ipsius Palatii, etc. Papias : Qui Frassapaja die quadam, sicut mos est in viciniis per contratas, stabat sub
frascata seu Laubia quadam, quæ erat prope ad domum
Pontis-Altinati.Brunet:
In
muro quem Commune facit vel faciet... nullus sit ausus onerare, nisi primo det Communi
v. sol... idem dicimus de Laupia . Glossar. Mons. pag. 332 :
Postquam autem
descenderint, ducent eos in Lobium ante hospitale. Galbertus in Vita Caroli
Comit Flandr. n. 51 : Obsessi stabant ad Lobium Comitis. Adde n. 70. 75.
præterea Godefridum Monach. ann. 1208. et Albertum Argentin. ann. 1365. Canonicis S. Stephani dedi Lobium unum, quod est in foro
juxta Lobium ipsorum. Haud scio an eadem notione apud Cenc. inter Cens. eccl.
Rom. MSS. : In festo S. Marci xxv. libras bonorum Proveniensium pro presbiterio
crucium, et lectorum, et Lobii.Nullus ante fores suas Lubium, quod vulgariter Vorlauben statuet, nisi eidem ex
speciali licentia præpositi concessum fuerit.Ibi intra ostia chori ferrea et cancellata Lobium
factum fuerat, et super illud cathedræ tres, pro tribus Doctoribus in altitudine a
pavimento chori ad hominis pene altitudinem. Bis terve recurrit ibi.Statuimus quod Curia
comunis stet disgomborata et disbrigata... dischis, banchis, stationibus storiarum,
Lobiis frascarum, et specialiter triculorum.
.