mandile
Mantile. Charta ann. 1197. apud Ughellum tom. 7. pag. 1275 :
Duo Mandilia parva Saracenica, quinque Mandilia cum profulis, etc.
Cum vero colloquium hujusmodi fieri
contigerit, sit inter dominas et ostia gradizelæ intermedium Mandile. Haud scio
an inde Mendilh, in Lit. remiss. ann. 1468. ex Reg. 197. Chartoph. reg. ch. 59 :
Icellui Guillaume persa au suppliant son Mendilh, qu'il portoit en droit de son
estomac. Vestimenti genus esse videtur.