mannwerch
In vitibus
autem habemus 24. partes, quæ dicuntur Mannwerch, et 13. rusticos... Si quæris, cur
vocatur Mannwerch, ideo dicitur, quod uni viro committitur ad colendum, et est tantum
terræ, quantum par boum in die arare sufficit. Infra : Et sic nos ibi
nihil plus de ejus prædiis habemus nisi 4. Mannwerch, et de agris et pratis pæne ad 6.
diurnales. Ibidem : Unusquisque ergo debet in suum Mannwerch singulis
annis 7. carradas stercoris ex sua parte inducere, etc. Pag. 60 : In
Schliengen pæne duos diurnales, et de vitibus minus quam tria Mannwerch. Pag.
62 : Duæ domus, et 60. partes in vitibus, quæ ibi vocantur Skaza, et est quinta
pars illius, quæ dicitur Mannwerch, et 37. jugera in agris, et 2. prata, et ad
Pfalffenheim 14. Skaza.
Excepto uno jugero vinearum, quod in vulgo dicitur
Mannwerck.Debent omni nocte vigilare,... lectos
dare, curtim sepire, vineas quoque sepire, quod vulgo dicitur Mannerc, arare,
etc. Legendum enim Manwerc, i.
opus hominis, opera, manuopera, ex
man, homo, et
werck, opus, operatio, etc.
Mannare.