manopera
Servitium manuale, lib. 5. Capit. Caroli M. cap. 151.
Manœuvrées, vel
Manœuvres, in Charta ann.
Ut illi coloni..... tam fiscales
quam Ecclesiastici... non denegent carropera et Manopera ex antiqua
consuetudine. Et infra : Et de Manopera in scuria battere debent, et tamen
non denegant, quia Manoperam debent. Charta ann. 1248. in Tabular. Corbeiensi
lib. 23. Charta 11 : Ducentas et quadraginta manuum operas, quæ vulgariter
Manœuvres appellantur, in quibus nobis annuatim homines
supradicti tenebantur. Alia Roberti Abb. Corb. ann. 1248 : Et toutes les
Manœuvres, que Robers d'Amiens y avoit chacun an. Vide Froissartem 2. vol. cap.
74. Et quod prædictus Dux ad totam vitam suam haberet
quæcunque bona, et catalla vocata Manuopera capta et capienda, cum quacunque persona
infra terram et feodum prædicta, ac per eandem personam coram quocunque Judice de
advocata. Monastic. Anglican. tom. 1. pag. 977 : Ac etiam Deodanda,
thesaurum inventum, et omnia bona et catalla vocata Manuopera, inventa et
invenienda. Fleta lib. 2. cap. 52. § 42 : Probatores cum Manuopere
capti, id est fures catallorum.Manoperarius, in Polyptycho Fossatensi apud Baluzium tom. 2. Capitul. col. 1387.
Mansi Manoperarii.
Obiit Laurentius Mirigon
Manuperarius.Ut nullus successorum meorum... equitationem aut servitium exercitus, seu
Manuperationem super homines Ecclesiæ de cætero habeat.Manopera. Gall.
Et corovatam sicut alii villani, et quarta pars vini, obra et
Manobra, etc.
Constituimus
quod de cætero, nullus magister lapidum, vel Manobra, etc.Item
homines usatgii non debent toltam, talliam, carratgium vel Manobriam hominum, boum,
asinorum. Rursum occurrit in alia ann. 1340. ibid. pag. 173.Hugo Bergho Busseuli confessus fuit se debere,
videlicet duas libras ceræ, pro franchisia talhiæ et Manobrii cujusdam curtilis.
Manobrodicunt, nostri
Maneuvre. Charta ann. 1309. in Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 35 :
Ledit bois... est coustivé
par Maneuvre d'homme. Quod servitium aliquando in pecuniam commutatum fuisse sub
eadem nomenclatura, docent Lit. admort. ann. 1464. in Reg. 199. ch. 418 : Item xix.
Maneuvres qui valent de rente au pris de vj. deniers, chacun Maneuvre ix. solz, vj. den.
Tour. Hinc Manourabledicitur ejusmodi operæ obnoxius, in Charta ann. 1389. ex Reg. 139. ch. 265 :
Comme les hommes du lieu de la Faye... sont, ensemble
leurs terres et possessions, de main morte, Manourable et taillable à mercy, etc.
Manourcvero appellantur Instrumenta, quorum usus est in operis ; quo sensu
Manuoperaoccurrit in
Manopera. Reg. forest. de Broton. ex Cod. reg. 4653 :
Possunt et debent capere... residuum gloerii et lignifabri et caronnii,...
quando Manourc prædictorum operariorum erit inde remota.
Menovrer, Operari, in Ch. ann. 1303. tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 1182. Unde
Mennouvrage, Opus, cultura, apud Bellom. MS. cap. 29. pag. 68. r°. col. 1.