manuale
mănŭāle, is, n. (manualis), étui de livre : Mart. 14, 84 (in lemmate) || livre portatif [manuel] : Gloss. Scal.
- 1. (Mart.) boekfoedraal;
- 2. plur. (jur.) handboek.
Manualem quo oculos fuerat ligaturus, in partes duas discidit, etc. Acta
S. Cypriani : Linteamina vero et Manualia fratribus ante eum mittebantur.
Mox : Qui cum lacinias Manuales ligare sibi non potuisset, etc. Vita S.
Pelagiæ meretricis cap. 3. in Vitis Patrum : Posuit faciem super genua sua, et
Manuale sanctum quod tenebat sanctis manibus suis. Ἐγχείριον vocant Græci. Germanus Patr. CP. in Theoria Myst. : Τὸ δὲ ἐγχείριον τὸ ἐπὶ τῆς ζώνης ἐστὶ τὸ ἀπομάξαν τὰς χεῖρας αὐτοῦ
λέντιον.Habendo stolam super
humerum, et Manuale in brachio, sicut Diaconus. Liber Anniversarior. Ecclesiæ
Vaticanæ fol. 144 : Item tres stolas, et tria Manualia de opere Cyprensi.
Ita etiam usurpat Hist. Episcoporum Autissiod. cap. 49. pag. 450.Jubeas demum talia quæ viderentur
congrua, proprio inserere Manuali . Supra Enchiridiivoce usus est. Mox sub finem Epistolæ :
Tale fieri jussistis opus quod paulisper manu gestetur,
non quod in armario vel in scrinio reservetur. Liudgerus in Vita S. Gregorii
Traject. n. 20 : Librum S. Augustini tradidit, quem Enchiridion, id est, Manuale
ipse nuncupavit. Idem Augustin. lib. Retract. cap. 63 : Cum a me
postulasset, ut aliquod opusculum haberet meum de suis manibus non recessurum : quod
genus Græci Enchiridion vocant. Idem in Enchir. ad Laur. cap. 5 : Tu
autem Enchiridion a nobis postulas, id est, quod manibus possit adstringi, non quod
armaria possit onerare. Cathwlphus in Epistola ad Carolum M. Regem Franc. :
Post fidem Dei, et amorem et timorem, ut sæpius habeas Enchiridion, quod est
librum Manualem, legem Dei tui scriptam in manibus tuis, ut legas illam omnibus diebus
vitæ tuæ. Adelbertus Abb. Heidem. præfat. Relat. etc. : Quædam ex
plurimis collegi, et in quoddam minutum opusculum, et, ut ita dicam, in quoddam Manuale
redegi.
Manuale psalterium, in Vita B. Mariani Abb. Ratisp. n. 9. Editus est Ingolstadii ann. 1583 :
Liber orationum, quem Karolus piissimus Rex Hludovici
Cæsaris filius colligere atque sibi Manuelem scribere jussit. Ubi nemo non videt
scribendum manualem. Libellus, et liber Manualis, in Epistola Taionis Episcopi Cæsaraug. ad Quiricum Barcinonensem Antistitem, et in Vita B. Mathildis Reginæ n. 1. Alcuinus in Præf. ad Libr. de Virtutibus :
Ut habeas jugiter inter manus Manuales
paternæ ammonitionis sententias, in quibus teipsum considerare debuisses, atque ad
æternæ beatitudinis excitare studium. Isidorus in Prologo in libr. Geneseos :
Veterum Ecclesiasticorum sententias congregantes, veluti ex diversis pratis
flores collectos ad manum fecimus, etc.Manuale, Liber in quo continetur
ordo servitii, Extremæ Unctionis,
Catechismi, Baptismi, et hujusmodi, in Statutis synodalibus Odonis Episcopi
Parisiensis, in Concilio Budensi ann. 1279. cap. 42. et in Synodo Bajocensi ann. 1300. c.
25. et apud Lindwodum ad Provinciale Cantuariensis Ecclesiæ lib. 3. tit. 27. pag. 361.
Libros ecclesiasticos, scilicet psalterium, comitem, antiphonarium, Manuale
orationum, passionum, sermonum, ordinum, precum et horarum. Statuta Eccles.
Nannet. apud Marten. tom. 4. Anecd. col-934 : Librum qui dicitur Manuale habeant
singuli presbyteri parochiales, ubi continetur ordo servitii mortuorum, baptismatis,
catechismi, extremæ-unctionis.Et dictus Apostolus in forma humana præsentavit ipsi Beatæ unum Manuale rosarium
satis pulchrum, in quo erant rosæ viginti.Item unum succinctorium vel Manuale rubeum et endicum (sic) cum
nodis et manipulis. Vide Manuale 2.Hæc sunt donentalia et Manualia, quæ dominus Offreducius de Miranda
assignavit domino Batono castellano Mirandæ. Quæ Charta sic inscribitur :
Instrumentum donitaliarum et Manualium rocæ Mirandæ.Notarii... acta inter
partes eorum manibus descripta ordinent,... et ipsorum finito officio ipsa Manualia
eisdem futuris notariis in dicto officio eis succedentibus restituere
teneantur.Quod receptor generalis,... nec non idem
contrarotulator tenebuntur fideliter scribere in eorum papiris et Manualibus omnes
receptas per eos factas. Stat. colleg. de Marchia ann. 1423. fol. 89 : In
ipso collegio habeatur Manuale seu dietarium commune,... in quo
scribantur omnes misiæ saltem extraordinariæ et omnes receptæ.