marabotinus
ut rex Aldefonsus ‥ donet Sanctio regi Navarre, avunculo suo, singulis annis usque ad decennium tria millia ~orum [cf. ]: marbotinorum M. Par. Min. I 397
item iiij marbotini auri ‥ ponderis xij d. summa ponderum ‥ iiij marbotinorum seu talentorum auri
pro uno marketino aureo de sportla
pro uno ~o aureo de sportla
feretrum S. Laurencii portatile lingneum ‥ cum quatuor annulis aureis affixis, et uno marbodino, et duobus obolis
deductis duobus milibus marbetinorum
octo milium marbotinorum
Arnaldus ‥ facit j marbotinum aureum in mutacione domini regis
pro cxxml maravidis qui se attingunt ad lxxij li. sterlingorum
pro cclxxjm ccl marvedis ‥ pro vijmdclx marvidis
Maurabotinus, Marmotinus, Marbotinus, Morabotinus. Hæc omnia idem sonant,
sed Marabotinuscrebrius occurrit apud Scriptores, Matthæum Paris ann. 1176. Radulphum de Diceto pag. 598. Doubletum in Hist. S. Dionysii pag. 891. Guichenonum in Bibl. Seb. Cent. 2. cap. 51. Gariellum in Episcop. Magalon. pag. 279. et alios. Sic autem indigitantur monetæ quædam Hispanicæ, aureæ præsertim.
Tribuant
in modum feudi et vassalitii quinquaginta Marabitinos auri probati.Item
custodivit per 15. dies 60. Marabocinos auri et 3. denarios aureos.In episcopatu Portuensi, Petrus
Later ij. Marabuntinos pro castro Chere.Quicumque autem tenori hujus nostri
privilegii temptaverit in aliquo contraire, iram nostram et indignationem et pœnam mille
Morabatinorum Alfussinorum se noverit absque remedio incursurum.Debet Domino Duci
(Aquitaniæ) unum Marbotinum sporlæ in mutatione Domini. Consuetud. Tolosæ part.
2. Rubr. de Donation. : Oboli, seu Marbotini aurei. Adde Monasticum Anglic.
tom. 3. pag. 312. Et pour cause de
notre souveraineté et ressort toutefois et quantes que au dit lieu a mutation de
Prieur, et nouvelle institution d'icelui l'on nous rend et paye un Marbotin
d'or.Derechief pour la meson à la fame feu Guilliaume de Faie, bourjois de la
Rochelle,.... un Marbotin chascun an.Diagolib. 2. de Comitib. Barcin. cap. 95.
Et hereditatem de
Sena quæ fuit matris suæ, quadraginta mille Marapetinos et ducentas marchas
argenti.Debent
reddere per unumquemque annum clericis B. Antonini, præsentibus et futuris, in die
festivitatis ejus, unum Morabetinum quinque solidos bene valentem. Occurrit
præterea in Statutis Synodalibus Arnaldi Episc. Valentini inter Conc. Hispan. tom. 3. pag.
519.Dono etiam ad
operam Beatæ Mariæ centum Morapetinos. Concil. Hispal. ann. 1512. ibid. tom. 4.
pag. 6 : Si vero fuerint laici, et permanserint in excommunicatione per medium
annum, deinceps incurrant pro quolibet mense in pœnam centum Morapetinorum pro
ecclesia.Cæterum cum præfata Blancha se restitui peteret ad perceptionem
24. Maurabotinorum de bona moneta, videlicet veterum Burgalensium, pro dotalitio suo,
valentium annuatim 7. millia librarum 160. librarum Turon. Nigrorum, ut dicebat, et sibi
satisfieri in eadem moneta de proventibus 14. annorum transactorum, postquam ipsa exivit
de Castella gente nostra, satisfactionem omnium prædictorum, deducto eo, quod solutum
erat exinde ad monetam, quæ de Guerra dicitur, offerentur, et dicente nos ad
præstationem alterius monetæ non teneri. Tandem, etc.decem millia Morabotinorum computatis 15. solidis Pipionum pro Morabotino, in
feudum, et nomine feudi, dandos et solvendos annuatim eidem Duci et successoribus suis,
vel eorum nuntio, in festo Nativitatis M. V. mense Septembri, in Regno Castellæ, vel
Imperio, in reditibus usque ad eandem quantitatem, et de prædicto feudo dictum Ducem
solenniter investivit cum virga, quam in manu tenebat. Sic etiam scribitur apud
Bromptonum in Henrico II. pag. 1125.Morabotini boni Alfonsini auri fini et ponderis recti. Occurrit pluries
in Chartis Aragon.da Cunha, in Hist. Episcop. Portensium, in Lusitania. In Libello Catalonico MS.
de Batallia facienda, dicuntur 200. unciæ conficere 400. Morabotinos :
Per 200. unces d'or de Valentia, qui son
400. Morabotins. Charta Petri Regis Aragon. in Curia Generali Catalaniæ ann.
1351 : Morabotinus, de quo in Usaticis mentio fit, valet 4. solidos monetæ
Barcinonensis de terno. Morabati, in Chr. Petri IV. Reg. Arag. lib. 4. cap. 8.Morabotinorumusus obtinuit etiam in Occitania, quem a Wisigothis, cum hujus provinciæ domini essent, inductum existimo. Charta Jacobi Reg. Aragon. ann. 1231. ex lib.
TalamusMontispessul. fol. 32 :
Nos Jacobus...... concedimus vobis
Montispessulanis fidelibus nostris stagna et maria.... Vos autem et successores vestri
dabitis nobis, videlicet nostro bajulo Montispessul. annuatim in festo Natalis Domini
unum Morabotinum censualem.Marabotinosappellatos primum nummos aureos Maurorum Hispanicorum, qui iis fusis subinde ac deletis in Hispanorum potestatem venerant, quasi
Marranorum spolia: nam
Botino, Hispanis idem est quod nostris
Marranosvero Mauros Hispanicos appellatos suo loco docemus. At Mariani lib. de Ponder. et mensur. cap. 23. Marevedinos monetam fuisse Regum Gothicorum Hispanicorum existimat, ac proinde multo ante Maurorum in Hispanias irruptionem cognitam, quod ex solo nummorum Gothicorum pondere elicit. Ut sese res habeat, eæ monetæ, quæ
Marabotini, postea
Maravedinidicti : de quorum aureorum pretio et pondere multa commentantur Antonius Nebrissensis in Repetitionibus, Didacus Covarruvias in veterum Collatione numismatum cap. 5. et Jo. Mariana de Ponderib. et Mensur. cap. 22. 23. Inde id nominis inditum quibusdam minutioribus
le BlancTract. de Monet. pag. 165.