Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

maracio

MARACIO
, Vasa quæcumque et alia utensilia quæ sali conficiendo inserviunt. Charta ann. circ. 917. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 339 : Sunt plus minus de terra ad areas componendas c. excepto Maracione, a die præsente ipsa terra superius nominata ad ipsum locum vel ad Abbatem Rotardum necnon et ad monacos ipsius loci eam trado adque transfundo cum sua ministeria omnia vel Maracione ad abendum, etc. Alia ibid. cap. 401 : Areas triginta septem qui fuerunt Geraldo cum omni ministeria et Maracione quæ ad illas areas pertinent. Charta ann. 6. Lotharii Reg. ibid. pag. 403 : Sunt areas triginta cum sua misteria vel Maracione, a die presente ego vobis trado, vendo. Alia ann. 11. Ugonis Reg. ibid. pag. 403 : Sunt plus minus de terra ad areas componendas sexaginta excepto Maracione et omnia misteria. Observandum iis omnibus locis de salinis sermonem fieri.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list