maritagium
weddynge , nupcie ‥ matrimonium inter cives, ~ium
videntes magnum periculum quod potuit emergere si istud ~ium foret(
de sex milibus solidorum qui vobis debentur racione ~ii contracti inter filium Porteclini ‥ et quandam consanguineam vestram
suspectum ~ium
qui non sunt cognati aut consanguinei ‥ nec eciam ei ~io vel alio quocumque casu obligati
ante consummacionem dicti ~ii
~ium, A.wedloke
optulisset eidem Roberto dum fuit infra etatem ‥ competens ~ium, viz. Ceciliam filiam Willelmi de Westone
ut det ‥ filiam suam Hugoni ‥ in uxorem et manerium suum de Siffort et quicquid manerio pertinet in libero ~io
Willelmus Paverel dedit in franco ~io quiete cum sorore sua feoda ij militum
de terra ‥ quam Reginaldus ‥ Ricardo cum M. filia ejus in liberum ~ium dedit
soror eorum versus eos clamat per breve recti ad comitatum sicut liberum ~ium datum ei ab eodem Thoma herede patris suorum petunt recognitionem utrum sit ~ium an liberum tenementum eorum
sciatis me dedisse ‥ Roberto filio Reginaldi de Acle cum filia mea Matilda in liberali ~io totam terram meam et tenementum in Scaldeford
sciatis me concessisse ‥ Roberto de Quenci decem libratas terre ‥ in liberum ~ium cum Hawisia sorore mea
has terras tenet Picot ‥ in ~io feminae suae(
Henricus filius Goislini r. c. ‥ pro recto de ~io uxoris suae
decimam quam ‥ soror ejus in ~io habuerat
in illa medietate que in dominio abbatis erit remanebit ~ium Emme uxoris Radulfi Gulafri
id quod cum muliere datur viro quod vulgariter dicitur ~ium
ville de Hocclive, que est ~ium suum quam tenet de R. Malherbe fratre suo
terram quam Radulfus ‥ dedit Alano de Dinan in ~io cum predicta Clemencia
[(uxores ] remaneant legales cum ~iis suis et dotibus
Mathildis uxor Raginaldi de Argenteum reddit compotum ‥ pro dote et ~io suo
~ium et dos ejus [sc. Bertreie comitisse ] sunt ultra mare
scio quod a viro mulieri datur dos, viro ~ium ab illo qui dat uxorem
ballivus ‥ defendit pro comite quod nunquam concessit ~ium predicte Matillidis predicto Johanni de Litlebir’ set illam retinuit in custodia sua
dominus rex concessit Alexandro B. ‥ custodiam terris et heredis Willelmi de B. ‥ cum ~io ejusdem heredis
quod nos vel heredes nostri non habeamus custodias vel ~ia heredum suorum ratione terrarum suarum quas tenent(
elongata ‥ a custodia et ~io domini regis(v.
custodie domini regis ‥ vel ~ia ad dominum regem spectancia
pro custodia omnium terrarum et tenementorum que fuerunt Johannis Fastolf de Cowehawe in comitatu Suff’ armigeri defuncti habenda una cum ~io Thome filii et heredis dicti Johannis vj li. xiij s. iiij d.(
quieti ‥ de sectis omnimodarum curiarum, ~iis, wardis et releviis
per relevium et ~ium filii Thome Finemund ‥ vj m.
~ium heredis qui infra etatem est mero jure pertinet ad dominum feodi
In alia acceptione
accipitur dos secundum Leges Romanas, secundum quas proprie appellatur dos, id quod cum
muliere datur viro, quod vulgariter dicitur Maritagium. Potest itaque quilibet liber
homo terram habens, quandam partem terræ suæ dare cum filia sua, vel cum qualibet alia
muliere in Maritagium, etc. Et cap. 48. § 12. ab hæreditatedistinguitur. Hinc
possidere ex Maritagio, apud Ordericum Vitalem lib. 5. pag. 590.
Dare in Maritagium, apud Radulphum de Diceto ann. 1199. nostris vulgo,
Donner en mariage, id est, favore matrimonii. Consuetudo municipalis
de Labourt, tit. 9. art. 12 :
Dot ou donation pour nopces, vulgairement appelé Mariage. Leges
Edwardi Confess. cap. 19 : Remaneant legales cum dotibus suis et
Maritagiis. Charta Henrici Regis Angliæ apud Matth. Paris ann. 1213 : Et si
mortuo marito uxor ejus remanserit, et sine liberis fuerit, dotem suam et Maritagium
habebit. Adde aliam Joannis Regis ann. 1215. ibid. pag. 178. Statuta Alexandri
II. Regis Scotiæ cap. 22. § 1. 2. Fletam lib. 5. cap. 24. Petrum de Vineis lib. 3. Epist.
5. etc. Parentibus vero mulieris accedet id quod ipsa secum
attulit in Matrimonium, salvo legato suo, quod ipsa facere potuit per jus.
Epist. Friderici II. Imper. tom. 2. Spicil. Acher. pag. 575 : Non possumus
silentio preterire qualiter Marchioni Misniæ sorore sua nuptui tradita, in terra sua
nuptiis celebratis, cum prima thori gaudia celebrasset, aggressus est in lecto, et
surgere non permisit, donec eos in ejus manibus dotes et jus de quibus tenebatur eis
pro Maritagio respondere, oportuit necessario remisisse. Charta ann. 1207.
apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 171 : Concessimus... villam de Menelida
cum pertinentiis suis quam Alanus de Dunstanvil pater ipsius Ceciliæ dedit ad se
Maritandam.Maritagiumautem aliud est
liberum, aliud
servitio obnoxium.
Franc mariage, dicitur, inquit Bracton. lib. 2. cap. 7. § 3 :
ubi donator vult, quod terra sic data, quieta sit et libera ab omni sæculari
servitio, quod ad dominum feodi possit pertinere ; et ita quod ille, cui sic data
fuerit, nullum omnino faciat inde servitium usque ad tertium hæredem, et usque ad
quartum gradum, ita quod tertius hæres sit inclusivus. Et infra : Gradus
autem computandi sunt a primo donatario usque ad tertium hæredem inclusivum, ut
donatarius faciat primum gradum, et hæres suus faciat secundum, et hæres hæredis
tertium, et hæres secundi hæredis quartum, qui quidem tenebitur ad servitium,
etc. Eadem pæne habentur apud Glanvillam lib. 7. cap. 18. in Regiam Majestat. lib.
2. cap. 57. et apud Littletonem sect. 17. et seqq. Maritagium, quod dicit non adhuc debere servitium.Dedi... tertiam
partem totius manerii mei de Cratesfeld, quod est liberum Maritagium meum, etc.
Pag. 416 : Terram suam de Rudham pater suus dedit in liberum Maritagium.
Pag. 514 : Ecclesiam S. Crucis... quæ sita est in libero Maritagio.
Præterea
Willelmus Peverell dedit michi in franco Maritagio quiete cum sorore sua feodum 11.
militum. Charta ann. 1256. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 251 :
Willielmus Longspe dedit et concessit Henrico filio dicti Edmundi Margaretam
filiam suam et hæredem et cum ipsa in libero Maritagio maneria sua de Burncester et
Midlington cum omnibus homagiis, redditibus, servitiis et consuetudinibus et omnibus
aliis pertinentiis sine aliquo retinimento.servitio obnoxiumillud est quod datur cum speciali reservatione servitii debiti domino capitali : et qui hujusmodi terras accipit nomine maritagii, ipse et omnes ejus hæredes tenentur facere servitia domino. Sed neque ipse, neque duo ejus hæredes facient homagium domino ; verum tertius hæres omnia servitia et homagium facere tenebitur. Ita Regiam Majestat. lib. 12. cap. 57. § 7. 8. 9. et Bracton. d. cap. § 4.
in pura
viduitate, in libera viduitate et in ligia potestate ; cum scilicet uxor defuncto
marito tota sui juris est. Kennettus sub ann. 1129. Antiquit. Ambrosden. pag. 90 :
Dictus Robertus Ecclesiam de Oseneia fundavit, et Canonicos regulares in ea
constituit, et Ecclesiam de Claidon, et alias quamplurimas eisdem Canonicis contulit.
Post mortem vero ejusdem Roberti præfata Editha in libero Maritagio suo plurimas terras
præfatis Canonicis in Cleidona dedit. Vide Ligius.Habere faciunt W. Com. Sarum. Maritagium
filiæ Ricardi de Camville genitæ de Eustachia... ad opus Willielmi sui primogeniti...
Cum tota hæreditate sua contingente ipsam filiam ejusdem Ricardi in balliva sua ex parte
matris suæ.Mariage, nude, dicitur jus quod domino feudi competit maritandi filias vassalli sui defuncti : seu, ut definitur a Cowello l. 2. tit. 3. § 20 :
est commodum illud, quod domino feudi e nuptiis minoris de se per
servitium Militare tenentis conficere potest. Statutum Mertonense cap. 7 :
Maritagium ejus, qui infra ætatem est, de vero jure pertinet ad dominum
feodi. Vide Statutum 2. Westmonasteriense cap. 18. Regiam Majestatem lib. 2. cap.
48. Fletam lib. 1. cap. 9. § 5. et cap. 13. et quæ notavimus ad Statuta S. Ludovici.
Quibus adjungenda omnino Charta Henrici III. Reg. Angl. ubi istius Cum per experientiam didicimus, quod quamplures Dominæ regni
nostri, spreta securitate, quæ per legem et antiquam consuetudinem regni Angliæ capi
solet et debet ab eis, ne se maritari permitterent sine consensu et voluntate nostra,
non requisito super hoc nostro assensu, unde tam nobis quam Coronæ nostræ et damnum et
opprobrium emerserunt. Mox : Vobis mandamus, firmiter injungentes in
fide, qua nobis tenemini, quatenus sine dilatione a Margeria sorore quondam Comitis
Warwicensis, quæ est una de generosioribus mulieribus regni nostri, et castrum habet
ingentis fortitudinis, et situm versus partes Marchiæ, pro quo nobis nullatenus
expediret, quod aliquem in virum acciperet, nisi de ipso, tanquam de nobis confiderem,
castrum de Warwic et de terris suis, quas ipsi eligetis in plegium capiatis, præter
securitatem debitam, quod ipsa nulli viventium sine licentia nostra in matrimonio
copulabitur ; ita quod si forte temerario ausu contra hoc fecisset, castrum prædictum et
terræ in plegium similiter captæ, nobis perpetuo et hæredibus nostris
incurrantur.Quant le Seignor veaut semondre ou faire semondre si
com il doit femme de prendre baron quant elle a et tient fié qui li doie service de
cors, ou à damoiselle â qui le fié escheit que il li doit service de cors, il li doit
offrir trois barons, et tels que il soient à lui afferans de parage, ou à son autre
baron, et la doit semondre de deus de ses homes ou de plus, ou faire la semondre par
trois de ses homes l'une en leuc de lui, et deus com Court, et celui que il a establi en
son leuc à ce faire doit dire enci : Dame, je vous euffre de par Monseignor tel et le
nome, trois barons tel et tel et les nome, et vous semons de par Monseignor que dedans
tel jour, et motisse le jour, aiés pris l'un des trois barons que je vous ay només... et
enci li die par trois fois. Adde cap. 243. 244. et 245.ubi non disparagetur, in Statuto Mertonensi ann. 20. Henrici III. quod
Mariage advenantvocat Consuetudo Normannica vetus cap. 26 :
Se aucune femme demande à son frere mariage, se il veut, il la menera avec
luy, et l'aura en garde un an et un jour, et puis la pourverra de avenant mariage.
Mariage avenant est, se elle est mariée à convenable personne selon son lignage et ses
possessions. Nova consuetudo Norman. art. 357 : Les seurs ne peuvent
demander partage en la succession du pere et de la mere, ains seulement demander
mariage. Mariage advenant, ibid. art. 262. et seq. Vide Notas nostras ad Stat.
S. Ludov. pag. 174.Pater dat filiæ desavenans Maritagium,
moritur pater relicto filio infra ætatem, qui filius tacet per annum et diem, postquam
pervenerit ad ætatem legitimam, postea conqueritur, et sororem
suam et maritum ejus, de Maritagio desavenanti, quæritur an
possit.Sponsalia viduarum debent fieri de nocte, et non de die, ad differentiam virginum
quæ debent desponsari de die, et convocatis amicis... et ita dicit
(Angelus) servari Perusii, et verum dicit, quod etiam ubique terrarum viduæ
desponsantur ante auroram, et solis ortum, dixi in § 1. in addit. incipiente Ubi, lib.
cons. Bitur. et hæc viduarum matrimonia vocantur in vulgari nuptiæ, seu Matrimonia
recalefacta, Noces réchaufées. Ita D. licentiaet consensu domini non licebat. Eginhardus Epist. 16. ad Hattonem Comitem :
Quidam
homo vester nomine Hunno venit ad limina sanctorum Marcellini et Petri, veniam postulans
pro eo, quod conservam suam ancillam vestram sibi in conjugium sociasset sine vestra
jussione. Propter hoc precamur benignitatem vestram, ut a nobis indulgentiam de hoc
facto percipere mereatur, etc.
Robertus, et omnes alii custumarii... non debet filium suum ad
literaturam ponere, neque filiam suam maritare sine licentia et voluntate
Priorissæ.De unoquoque eorum tam servo quam ancilla, habebitis annuatim sex
denarios censuales, et de mortua manu duos solidos, et de Maritagio duos
solidos. Vetus Charta apud Willelmum Hedam in Episc. Traject. cap. 20 :
Iterum ne omnimodis sine respectu videatur sancta Dei Ecclesia pro licentia
nubendi infra sive extra concedere potestatem, dentur 12. denarii, etc. Alia
apud Buzelinum lib. 3. Gallo-Flandr. cap. 21 : Quæ familia unoquoque anno...
persolvet de respectione capitis sui 2. denarios, de mortua vero manu 6. de licentia
Maritali sex simili modo, etc. Licentia matrimoniorum, in Charta ann. 1162. ex
Tabulario Campaniæ Thuano. Licentianude dicitur in Notit. de hominib. S. Michaelis Belvac. circ. ann. 1100. exarata, post. Irmin. pag. 379 :
Pro filia secum adducta, quam in
conjugium erat datura, consuetudinem, quæ Licentia vocatur, scil. 15. den. S.
Michaeli... donavit.Servitutem allam induxit, ut quilibet, vir, mulier, senex,
puer, aut infans, ei denarium unum solveret in anno, in Nuptiis 4. et in morte
quatuor. Charta ann. 981. in Probat. Hist. Guinensis pag. 48 : Singuli
(servi) ad 4. denarios in censu Kal. Octobr. 12. in Matrimonio 5. sol.
post obitum.
Willielmus Searich ad habendum in uxorem Johannam quæ fuit uxor
Willielmi Foul, venit hic in curiam et dat domino de fine pro eadem in Maritagio
habenda x. sol. Vide Ægid. Gelend. in S. Engilb. pag. 115. et
Forismaritagium.
Tenentium
Coronaconditio, cum filias suas extra manerii sui districtum nuptui tradebant. Charta ann. 1277. apud Kennett. Antiquit. Ambrosden. pag. 320 :
Et sciendum quod si homines prædicti filias suas
extra libertatem dicti manerii maritare voluerint dabunt domino pro qualibet filia sic
maritata duos solidos, et hoc pro catallis extra libertatem dicti manerii cum ipsa
remotis, et si infra libertatem ejusdem manerii eas maritaverint, nihil dabunt pro
Maritagiis earundem.ut eis et eorum hæredibus ad libitum suum puellas et viduas suas nuptui tradere,
et juvenes uxorare, et ballia juvenum et puellarum sive viduarum habere sine aliqua
contradictione liceret, ut est in Charta Alienoræ Reg. Angl. ann. 1199. pro
Libertat. urbis Santonens. apud Beslium pag. 596. Alia Ricardi Comit. Pictav. pro
Rupellensib. apud eumd. pag. 600 : Præterea ipsis concessi, quod si ipsi inter
filios et filias suas et mulieres viduas matrimonia contrahere voluerint, ego eis nullam
inferam violentiam, nec ego eis quæram filios et filias suas ad maritandum ; et si quis
super hoc in eis manus mitteret, ipsi sine occasione se deffenderent. Charta
Communiæ Rotomagens. ann. 1207 : Item nullum de Civibus Rotomag. cogere poterimus
de filiis maritandis, nisi de voluntate sua. Charta Communiæ Hamensis :
Concessum vero est, ut quicunque filium, sive filiam maritare voluerit, sine sui
concessione domini et absque ullo forisfacto facere poterit. Similia propemodum
habentur in Libertatibus concessis Angeriaci incolis ann. 1204. Castelli Amorosi in
diœcesi Aginnensi ab Edw. I. Reg. Angl. in Regesto Constabulariæ Burdegal. fol. 5. item
Valentiæ in eadem diœcesi ab eodem Edw. fol. 140. Oleronensibus ab Alienora ann. 1199.
fol. 186. et Hugone Lusiniano Comite Marchiæ ann. 1286. fol. 187. Santonensib. ann. 1199.
apud Beslium pag. 596. etc. Adde Statuta Delphinalia pag. 39. v. Constitutiones Siculas
lib. 3. tit. 21. Præterea concessimus eisdem, quod nec
nos nec hæredes nostri trademus uxores vel filias eorum aliquibus in Maritagium contra
voluntatem eorum, nisi feodum, vel membrum loricæ teneant, propter quod debemus maritare
secundum usus et consuetudines Normanniæ. Adde Vitam S. Godebertæ n. 3. Epist.
388. inter eas, quæ habentur tom. 4. Hist. Franc. Matth. Paris. pag. 168. g. 178. b. etc.Promittentes fide qua supra, quod si aliquando filios vel filias
obtinuimus in futurum, quod illos vel illas Maritagio sive nuptu invicem copulare
volumus nec debemus quibuscumque spondere personis, absque prædictorum
Regum Boemiæ consilio, favore et consensu. Utrum id ratione feodorum quæ a Rege
Boemiæ possidebat, promiserit, aut quavis alia, mihi incertum.incombratum. Vide Combri.
liberaet
gratiosaannumerari in Charta ann. 1235. apud
MadoxFormul. Anglic. pag. 5 :
Quia cerciorari non possumus, utrum plenarie fuerit nobis responsum ad
Scaccarium nostrum de Auxilio quod nobis nuper Liberaliter concessistis, ad maritandam
sororem nostram Romano Imperatori scilicet duas marcas de quolibet feodo quod de nobis
tenetis in capite, tam de veteri feoffamento quam de novo : et eodem modo de feodis
Militum vestrorum, etc. Porro hæc præstatio.Licet nobis
et hæredibus nostris in eodem anno subventiones imponere... pro militia quinque millium,
et pro Maritagio quinque millium unciarum auri summam. Vide Maritatio
2.In
negotio matrimonii, sive Maritagii præclarissimæ D. Blanchiæ D. nostri Regis filiæ
senioris, etc. Et alibi passim.