maritima
Eodem quippe anno Beltramus de Nervi quum iret in Maritimam cum nave sua, quæ
vocatur Castella pro grano, invenit naves duas Pisanorum. Ibid. ad ann. 1121.
col. 401 : In eodem mense galeæ tres armatæ fuerunt, quibus præfuit Ceba, causa in
Maritimam mittendi pro custodiendis multis innumerabilibus lignis, quæ in Maritima pro
grano et blava iverant.
Terrarum et provinciarum S. Romanæ Ecclesiæ, ubique
positarum, præcipue...... Comitatus quoque Campaniæ atque Maritimæ, cum omnibus
civitatibus, etc. Vide Maremma et vocem
sequentem.