Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

maritimae

MARITIMAE
, Agri et prædia ad maris littora. Charta ann. 1068. apud Sammarthanos in Archiepisc. Burdegalens. : Causa igitur incœpta, cum ad id ventum esset, ut jam dictus Præpositus hanc in Maritimis nostris esse consuetudinem affirmaret, ut quamdiu Comitis servientes salem justo pretio vellent emere, etc. Rogerus Hoveden. pag. 661 : Tota vero Maritima, qua itur ad Cayphas, Pisani castra metati sunt, etc. Vide tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 278. Gesta Innocentii III. PP. pag. 142. Chronicon Petri IV. Regis Arag. initio, etc. Etiamnum hodie in Pictonibus les Marennes dicuntur agri ad Oceani littora, in quibus exstant salinæ : Maremma Itali, Maresme Catalani dicunt, unde Banyuls de Maresme, locus dictus in Ruscinonensi Comitatu, haud procul a Caucoliberi, apud Andream Boschum lib. 1. des Titols de honor de Catalunya cap. 26. Quibus addo hæc ex Charta Caroli Majoris domus, apud Willelmum Hedam in Hist. Episcopor. Trajectens. pag. 217. 1. Edit. : Idcirco trado... in loco nuncupato Marithime, ubi castrum fuit, etc. Marage, Eadem notione, usurpat MS. : Une fille a mout gente qui est de haut parage, Celle te veut donner o riche mariage, Dezore vers la mer tout le pais Marage.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list