massaria
Item statuimus quod tota Massaria nostra,
quam habemus apud S. Nicolaum de Offido, omnesque proventus ipsius deputentur ad
reparationem et observationem pontis ibi constructi vel construendi. Constitut.
Jacobi Reg. Sicil. cap. 11 : Mandamus quod nullus aliqua officia et procurationes
Massariarum nostræ curiæ recipere et exercere cogatur invitus, etc. Adde
Constitutiones Frederici itidem Reg. Siciliæ cap. 108. Vide Massa 5. et infra
Massarius.massarii, seu fisci publici administratoris. Correct. stat. Cadubr. cap. 11 :
Item omnes expensas et omnes introytus communis Cadubrii singulo
anno, tempore quo per massarium communis redditur ratio Massariæ, teneatur et debeat
describere seriatim in uno quaterno. Vide in Massarius.Qui vero pedisequam seu fanticellam sive Massariam stupraverit vel carnaliter
cognoverit, etc. Nisi sit massæincola.