massaritia
massærusticum. Auctor Mamotrecti :
Supellex, dicitur Massaritium ;
Massaro.
Ita inæqualiter et per Massaritias dividere, ut
quidam illorum inde fiant ex pauperrimis locupletissimi, etc. Infra :
Causa enim illorum, cum Deo gratias non mediocris sit, ita per Massaritias et
alia hujusmodi extat divisa, ut quidam illorum inde valde ditescant, multitudo vero
paupertate languescat, etc.
Positam juxta flumen Tabiæ et littus maris, usque ad jugum Alpium cum
Massariciis et familiis utriusque sexus suo jure
pertinentibus.Seu et Massaritii duo in Ancasano, et duo in
Saffiniano, et Massaritium unum in casale Remissi, etc. Occurrit ibi pluries, ut
et in Chartis Ludovici II. Imper. in Tabulario Casauriensi, et Berengarii Regis Ital. ann.
961. et Conradi Imp. ann. 1028. apud Augustinum de la Chiesain Hist. Eccl. Pedem. pag. 233. 310. et aliis apud Ughellum. tom. 4. pag. 612. 616. tom. 5. pag. 1573. Franciscum Mariam in Mathildi lib. 3. pag. 105. 106. 117. Guichen. in Bibl. Sebusiana pag. 185. 403. et in Chartis Italicis passim.
Item dicit, quod dicti canonici
dederunt dictam terram et Massaritiam dicti Bernardi dictis fratribus, tamquam hominibus
macinatæ dictæ canonicæ..... Et ipse testis apportavit Massaricia ad domum dicti
Bernardi. Chron. Bergom. ad ann. 1406. apud eumd. tom. 16. Script. Ital. col.
981 : Et habuerunt totum bladum, vinum, Massaritiam, lectos, et omnia existentia in
dicto castro. Vide mox Massatum.Manantie, qua apud Poetas nostrates significatur opulentia vel quævis supellex lauta et pretiosa unde apud eosdem
Manansdicuntur, qui iis optime sunt instructi. MS. :
Onques ne fu tiel Manantie,
Ne si riche proie acoillie.
Ibidem :
Totes ont lor meissons gerpies
Pleines de riches Mananties.
Rursum :
Tant donnent à lor masnies
Et à prochains de lor lignies,
Que onques puis povre ne furent,
Tosjors riches et Mainans esturent.
MS. :
Gentil fu de parage, et d'avoir fu Manans,
Onques ne fu Roiz, tant fu fort et puissans.
Vetus Poeta MS. e Bibl. Coislin. :
Porquoi nos efforçon nos tant
D'estre si riche et si Manant.
Accepit... curtem in fundo Palmæ cum casis Massaritiis. Vide
Massalicæ casæin Massa 5.
Massaritiaopponi videntur
dominicatis, in Charta ann. 1011. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 195 :
Et rebus vero ipsis tam dominicatis, quam
et Massariciis, seu aldionaricis et tributareis, etc. Unde colligitur
Massariciafuisse prædia quæ sub annua præstatione excolenda concedebantur villicis, qui ex iis pro dominorum libitu poterant amoveri.