massarius
Massæcustos, colonus. Ugutio et W. Brito in Vocab. :
Massarius, cui commissa est cura totius familiæ. Conductores
Massarum, apud Senatorem lib. 12. Epist. 5. Casa Massarii, in Lege Longob. lib. 1. tit. 8. § 29.
Servus, qui sub Massario est, tit. 11. § 3. 5.
servum Massarium.
Villis, mansis, mancipiis, Massariis, ædificiis,
etc.Item mandamus, quod Massarii, qui a collectis aliquo tempore sunt
exempti, etc. Charta Conradi Imp. apud August. de la Chieza, in Hist. Eccl. Pedem. pag. 223 :
Seu etiam mansos 10. cum omnibus rebus ad eas
pertinentibus... sicut nunc rectæ et laboratæ sunt per illos Massarios. Liberi Massarii
super Ecclesiasticas res residentes, Massarii et coloni liberi, in Charta Caroli
Crassi ann. 882. apud Ughellum tom. 5. pag. 628. Vetus Inscriptio in Ecclesia Cathedrali
Alexandriæ in Italia : B. Guillelmus Zuccus, Civis Alex. Massarius hujus
Ecclesiæ. Ubi Bollandus Massariuminterpretatur custodem supellectilis, quæ
MasserieItalis dicitur. Alia Inscriptio ann. 1178. apud Hieronymum
dalla Cortelib. 5. extremo Historiæ Veronensis :
Fieri fecit, coadjuvantibus
Salomone atque Rainaldo, ejusdem operis Massariis, aliisque religiosis, etc. Id
est, conductoribus.massamseu domum habet. Vide Massa 5. Charta ann. 1252. apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom. :
In eodem etiam parlamento
surrexit magister Jacobus Munaldi notarius et nomine suo et omnium Masariorum seu
popularium castri et loci prædicti concinnando dixit et (quod) placebat
sibi et universis Masariis et popularibus et hominibus ejusdem castri, etc.Massarius. Statuta Vercell. lib. 3. pag. 52. v° :
Item
quod ille qui fuerit Massarius Communis tenens utensilia Communis, habeat
pro suo feudo medii anni libras quatuor Papienses. Id clarius patet ex formula
juramenti quod præstabat Massarius, ibid. lib. 7. pag. 180. v° :
Ego
Massarius Communis juro ad sancta Dei Evangelia bona fide et sine fraude salvare,
custodire et gubernare balistas, tentoria sive travachas, ferramenta, lignamina, et
omnia alia ad ipsum Commune pertinentia, et mihi commissas et commissa....... Item, quod
omnia laboreria quæ fieri faciam per commune Vercellarum bona fide fieri faciam,
etc. Adde Stat. Mont. Reg. pag. 58.Et hanc pœnam extendimus ad Prælatos et rectores Ecclesiarum non solventes pro
ipsis Ecclesiis in totum, ubi ad ipsos pertinere talium solutio consuevit, si ipsos
justa causa, sive impossibilitas non excusat, de qua infra duos menses plenaria fiat
fides, et ad illorum Massarios et canevarios dispensatores reddituum, qui potestatem
habuerint plenariam hæc solvendi. Chron. Parmense ad ann. 1292. ibid. col. 823 :
Item eo anno per Commune Parmæ fuit ordinatum quod Fratres de Clara valle debent
esse Masserii Communis, et Massaroli Communis et suprastantes tam in civitate quam extra
ad doanam salis et salinæ Communis. Testamentum Humberti Dalphini ann. 1347.
tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 543 : Volo quod duo probi viri de dicta terra
eligantur per Universitatem ejusdem, annis singulis, qui tanquam Massarii et
gubernatores ejusdem Hospitalis, ipsum Hospitale regant et gubernent. Acta S.
Joli tom. 2. Junii pag. 253 : Prælibati commissarius, et architector, defensor,
consiliarii, Massarii seu santenses dictæ Ecclesiæ dixerunt..... dictam Ecclesiam fore
et esse fabricandam.Massart, pro
Trésorier, cujus officium
Massarderiedicitur. Inventar. Ms. ann. 1366 :
Constituit
(nuncius Apostolicus) alios capitaneum et Massarium seu clavigerium, qui
juraverunt et promiserunt bene et fideliter nomine dicti domini papæ custodire et
gubernare. Idem proinde qui alibi Clavarius. Vide in hac voce. Stat. Cadubr. cap. 1. lib. 1 :
Item havere dicti communis custodiri faciam per Massarium
sive Massarios communis,... nec de dicto havere permittam expendi, nisi pro evidenti
utilitate et necessitate dicti communis. Stat. datiar. Riper. cap. 1. fol. 9.
v° : Quælibet persona, cujuscumque conditionis existat, vendens vinum, teneatur
solvere Massario dicti datii soldos quindecim. Lit. ann. 1366. tom. 4. Ordinat.
reg. Franc. pag. 649 : Les jurés, eschevins, Massars, et autres officiers de
ladicte ville (de Tournay) , etc. Vide ibi notam docti Editoris.Massarii. Unde
Magister Massariorum, qui Massariis præest, iisque invigilat. Petrus de Vineis lib. 3. Ep. 66 :
Te Provisorem Massariarum Curiæ nostræ infrascriptorum
locorum....... duximus statuendum..... quod si diminutionem eandem culpa seu negligentia
Massarii, qui præest, reperieris contigisse, studeas eum inde convincere coram aliis
Massariis convicinis, etc. Videas præterea
ne Massarii ipsi possessiones nostræ Curiæ, suæ Massariæ proprie debitas,
usurpare præsumant,..... si Massariæ ipsæ munitæ sunt lignis, palea et fœno,
etc.Item magistri passuum, magistri Massariarum, etc.Quatenus quendam Massariolum juris nostri situm in Comitatu Veronensi,
etc.