mitium
Mitiuspro
Missusscriptum suspicantur ; ad rem propius accedit eruditus Eccardus in Notis ad Legem Sal. a Carolo M.
forasmitiouno verbo, idem esse tradit quod
projectio, seu
gurpitio; quod scilicet veteribus solemne erat alicujus symboli projectione rei cujusvis possessione sese exuere, atque adeo alium investire. Hinc est etiam quod
Mittioapud Marculfum lib. 1. Form. 23. de legali ad judicium citatione interpretatur, quod ramo perinde abjecto et in sinum adversarii projecto, ejusmodi citatio fieri solitum erat. Mihi vero
Mitium, idem videtur quod Dominium, legitima possessio : quo sensu non obscure occurrit in Charta Caroli M. ann. 771. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 11 :
Præcipientes ergo jubemus, ut nullus judex
publicus... homines ipsius ecclesiæ et monasterii ipsius (Morbacensis) tam
ingenuos quam et servos, qui super eorum terras et Mitio manere videntur, etc.
Præceptum Pippini Regis ann. 751. apud eumdem Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 26 :
Præcipimus, ut neque vos, neque juniores aut successores vestri Abbatibus ipsius
loci (Anisolensis) nec Mitio potestatis illorum, nec hominibus qui per
ipsos legibus sperare videntur, inquietare... præsumatis. Aliud ejusdem Regis
ann. 760. ibid. col. 27 : Vel quicquid ad ipsum monasterium sperare videntur, unde
legitimo redebet Milio, sub sermone tuitionis nostræ, etc. Quæ alia non videntur
ab iis quæ leguntur in Diplom. Caroli M. ann. 769. ibid. col. 32 : Ita ut nullus
judex publicus in curtes ipsius monasterii (Corbeiensis) vel homines qui
supra terras commanere videntur, etc. Et in alio ann. 782. ibid. col. 42 :
Ut nullus judex publicus fisci nostri in jam dictas villas vel facultates ipsius
Sancti (Martini) ad agendum, etc. Cui interpretationi alia quæ a D.
Cangio laudantur, haud invita Minerva posse accommodari existimo. Vide
Foras-mixtosin Foras.