nominales
quod avari rerum, prodigi
nominum atque notionum, verborum videntur esse assertores : seu ut ait Stephanus
Episc. Tornac. Epist. 97. verborum venditores, ut qui juxta Heremannum de
Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 2. in voce, non vero more Boetii antiquorumque
doctorum, in re, Philosophiam profitebantur ac docebant, qui inde Reales dicti. Ac
Nominaliumquidem dialectica,
ad exercitium disputandi vel
eloquentiæ, imo loquacitatis et facundiæ potissimum utilis habebatur, ut ait idem
Scriptor. Hos porro Dialecticæ hæreticos appellat Anselmus Cantuariensis lib. de
Verbi Incarn. qui non nisi flatum, inquit , universales putant esse
substantias. Joan. Sarisberiensis Epist. 226 : Nosti pridie Nominalium tuorum
eo mihi minus placere sententiam, quod in sermonibus tota consistens, utilitatem rerum
non assumpserit, cum rectum sapientibus indubium sit, quod res quærit Philosophia, non
verba. Ut ergo compendiosius agam tecum meorum more Realium, etc. Idem in
Metalogico lib. 2. cap. 10 : Adhæsi Magistro Alberico, qui inter cæteros
opinatissimus Dialecticus eminebat, et erat revera Nominalis sectæ acerrimus
impugnator. Adde cap. 17. Vocaliumpræterea meminit Fragmentum Hist. Francor. sub Roberto Rege :
In dialectica quoque hi potentes extiterunt sophistæ,
Joannes, qui eandem artem sophisticam Vocalem esse disseruit, Robertus Parisiacensis,
etc. Ebrardus Bethun. lib. contra Vald. cap. 1 : Ne simus Nominales in
hoc, sed potius Porretani. De utraque secta copiose egit Cæsar Egassius Bulæus
tom. 1. de Universitate Parisiensi ann. 1067. Vide præterea tom. 4. Miscellan. Baluzii
pag. 581.