numeratores
garbas, pro
decimis, vel
campiparte. Charta ann. 1179. in Tabulario Ecclesiæ Carnotensis num. 101 :
Additum est etiam, quod tempore
messionis homines nostri a domino de Bellovillari sibi postulare debeant assignari,
quorum unus apud Lu et Matrisvillam, alius apud Bellovillare fungatur officio numerandi,
quos vel eorum aliquem, si nostris hominibus usque ad quartam diem distulerit, assignare
licebit hominibus nostris Numeratore carentibus in quarta die et deinceps, adhibito
duorum testimonio, et eorum testium juramentis domino de Bellovillari solvere
campipartem. Qui vero ad Numerationis officium vocabuntur, accitis hominibus nostris, in
præsentia domini de Bellovillari, tactis sacrosanctis jurare videbuntur, quod nec spe
lucri, nec amoris, aut odii causa suæ differrent Numerationis officium adimplere,
etc. Alia ann. 1217. ibid. 228 : Ita ordinamus et dicimus, quod Abbas et
Canonici Valleienses nullam habent auctoritatem et potestatem ponendi Numeratorem, vel
Campartitorem in terra Capituli, etc. Vide Campipars. Numeratores. Charta Odonis Episcopi Parisiensis ann. 1197. in Magno Pastorali Eccles. Paris. lib. 8. Ch. 24 :
Quitavit Capitulo B.
M. Paris. ventas, Numeragium, justitiam et omnem jurisdictionem, etc. Occurrit
rursum in Charta seq. Adelæ Reginæ Franc. anno 1197. et Chartis 25. 26. Dederunt Numeragium seu campipertagium, in Charta ann. 1259. ex Chartulario B. M. de Bono-nuncio Aurelianensi.
Numeragiumappellabant, quod eam ob causam illi solvebatur, atque inter illius jura recensebatur. Chartul. Floriac. fol. 117. v°. :
Noverint universi, quod cum
Petrus de Montigniaco perciperet in decimis et terragiis nostris in parochia de
Messeriis, ratione majoriæ, vel alia ratione, ut dicebat, decimas et terragia sigali,
mixteoli, et aliarum segetum, et stramina, et jarbarum Numeragii, videlicet unam jarbam
a quolibet cui numerabat. A domino feudi, cujus proprie erat ejusmodi jus, illud
habebat major vel quivis alius, ut colligitur ex eodem Chartul. fol. 188. v°. :
Quilibet homo, in cujus terris prior habet Numeragium, etc. Nombraige,
eodem sensu, in Charta ann. 1361 : Toutes les rentes, cens et Nombraiges, que
icelui Guillaume Machepel avoit et pouvoit avoir au terroer d'Esguillemont. Vide
supra Decimæ Numeratæ.