palatini
Omnes
qui in palatio militant, possunt appellari Palatini. Quomodo hominem Palatinum
vocat Eckehardus junior de Casibus S. Galli cap. 1.Palazin, in epist. Guill. part. Hierosol. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1013.
Sicut autem
Palatinis ex consuetudine quæ eis a natura secunda est, rectissimum videtur principi
suo blandiri.
Palatinorum potestates, in Vita S. Rodingi sæc. 4. Bened. part. 2. pag. 535.
Primores palatii, in Vita S. Genulfi cap. 7.
Palatini Principes, apud Poetam Saxonic. ann. 782.
Palatinus Senatus, apud Claudianum de quarto Consulatu Honorii :
..... et in mediis effulget curia castris
Ipsa Palatino circumvallata Senatu.
Charta Roberti Regis Franc. ann. 996. in Historia Mommorenciaca : Ex
sententia Palatinorum nostrorum adjudicavimus ei, etc. Alia ejusdem Regis ann.
1029 : Noverit itaque sanctæ Dei Ecclesiæ, fidelium solertia, et Palatinorum simul
industria, qualiter, etc. Infra Proceres Palatiiappellantur. Chartæ Ludovici VI. et Ludovici VII. apud Doubletum pag. 849. 854.
Communicato cum Palatinis
nostris consilio, etc. ubi et Optimatesdicuntur. Ita usurpant Monachus Sangallensis lib. 1. cap. 4. 5. 27. 33. Flodoardus lib. 3. cap. 23. pag. 493. cap. 24. pag. 506. edit. Colvenerii, et alii.
Paladinidicuntur regni proceres. Liber de Castro Ambasiæ pag. 567 :
Quæ
mulier de Paladinorum stirpe descendit ex linea regii sanguinis : ubi perperam
Palladiorumpræfert codex editus. Ita porro seu veros, seu fictitios Caroli Magni comites expeditionum, et præcipuos copiarum duces vocabant, Orlandum, Renaldum, Oliverium, Ogerium, quos
Aquinatorum, id est, Arvernorum appellatur ;
Palatinus Consulidem ergo sonat quod
Palatinus Comes. Vide Consul.
Palatinus Rheni, in Wichbild Magdeburg. art. 9. § 1.
de Palatinis sacrarum largitionum. (Cod. Theod. 6, 30. Just. 12, 24.) Scholiastes Juliani Antecessoris cap. 82 :
Palatini
dicuntur, qui pertinent ad Comitem rerum privatarum, vel ad Comitem sacrarum
largitionum. Horum Palatinorum meminit Gregorius Magnus lib. 8. Epist. 10.
Gloriosi filii nostri Cethegus atque Flora jugales pro certis causis suis
Maximum, virum clarissimum, Palatinum Privatarum ad Siciliam transmittentes,
etc. Idem in Epist. 27 : Questus nobis est, quod Joannes vir clarissimus
Palatinus multis eos frustra affligat incommodis, etc. Quo loco describitur
Palatinæ exactionis enormitas, de qua Novella Theodosii 43. de Palatinis. Agit de eodem
Joanne PalatinoEpist. 52. idem Gregorius. Meminit præterea alterius
Palatiniimportuni lib. 9. Epist. 24. ut
Maximi Palatini, Sidonius lib. 4. Epist. 24.
Palatinus omnes homines reg ni nostri in differenter discutiat ad
causam nobilium. Quæ autem ad proditionem capitis vel ad destructionem possessionum
pertinent, sine conscientia Regis terminare non possit. Palatini porro
prærogativæ insignes sunt eæ : siregium semen defecerit, in alterius electione primam
vocem habet. Si Rex filium hæredem in tenera ætate reliquerit, ejus tutor est, ut et regni
Gubernator, et Dietas indicit. Exercituum Dux et supremus Capitaneus est, juxta tamen
voluntatem et arbitrium Regis. Controversias regnicolarum dijudicat : in controversiis
inter Regem et subditos arbiter est : Regis, si negligens sit, aut minime idoneus defectum
supplet : si Rex in exercitum pergat, ejus Vicarius ac Locumtenens est, etc. Palatini aliter
dicuntur Vicarii, quia quodam modo gerunt vicem
principis.