paregorizare
parigoriare [v. l. pariegorizare ], mitificare, lenire, hinc et parigoria, medicina que lenit
fomentando paragorizatur, i. mitigatur dolor
paragorizo, -as, i. mitigo, -as
Paregorica sunt quæ Paregorisant , ne malum crescat, non sanant. Vide
Gariopontum lib. 1. cap. 19. Gloss. Medicum MS. Reg. cod. 1486 : Herba
chamedrys... mirifice Paregoriam præstat. Hinc medicis Remedium paregoricum, apud Marcellum Empir. cap. 56. Guibertus in præfat. ad Hist. Hieros. :
His autem quibus pabulum
eloquentiæ æstimatur honestas, dum ea minus apte dicta perpendunt, ubi narrationis
dinoscitur expedire comitas, et prolata succinte, ubi facundiæ Paregorizantis decuit
laciniosa varietas, etc. Utitur etiam S. Augustinus in libris de
Trinitate.