paricla
Par, unde nostri
Pareilacceperunt, ut
vermeilex
vermiculovel
vermiclo. Post legem Salicam :
Incipiunt sententias de septem septinas,
hoc sunt Pariculas causas. Ita præferre Codd. MSS. monet Baluzius. Galli
dicerent, c'est à dire de pareilles choses. Apud Marculfum lib. 1. formula 38. inscribitur
Charta Paricla, continens judicium Comitis Palatii, in quo cum neutra pars victa dici possit, jubentur ambo ejus judicii similia exempla percipere :
Interim vero usque in ipso placito, quia nec utra pars ex ipsis victa sit
apparet, unde æquales præceptiones eis fieri, et accipere jussimus. Formulæ
variæ cap. 14. de commutatione : Unde duas Epistolas Pariculas, uno tenore
conscriptas, manu eorum vel bonorum hominum firmatas inter se fieri et firmare
rogaverunt, etc. Placitum Chlodovei III. Regis Franc. apud Mabillonium tom. 4.
Actor. SS. Ord. S. Bened. pag. 618 : Unde et per ipsas eorum notitias Paricolas
taliter inter se placitum habuerunt initum. Infra : Per eorum notitias
Paricolas taliter inter se pro hac causa placitum habuerant. Testamentum
Leodebodi Abbatis, apud Helgaudum in Vita Roberti Regis Franc. : Quam donationem,
ut firmior habeatur, gestis municipalibus alligare decrevi, et duas epistolas uno tenore
conscriptas feci de re superius nominata : una quæ in archivo domini resideat Aniani :
aliam vero pars Monasterii domni Petri per futura tempora reservandam recipiat :
qualiter Monachi ibidem Deo servientes, id quod eis per ipsam dedi defensare
valeant. Testamentum Bertichramni Episcopi Cenoman. : Simili modo jubeo,
quod de vestimenta damea.... Domno vero et Pontifice successore meo Pariculos duos
optimos de proprio vestimenti damea reverenter offerre jubeo. Tibi vero sancti
Archidiaconi præcipio, ut unum caballum bonum, et unum Pareculum de proprietate mea
præsumas.
Poledros congregans duos, et
singulos Parioculos ipsi domini accipiant.Unde convenit ut tres epistolas, uno tenore
conscriptas, inter se fieri et accipere deberent. Vide Formul. 48. ex
Baluzianis, et Appar.